라틴어 문장 검색

corporum altitudines, id est Apsides Trajectoriarum expedite inveniri possunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VIII. De Inventione Orbium in quibus corpora viribus quibuscunq; centripetis agitata revolventur. 11:3)
Hac methodo puncta Trajectoriae inveniuntur expeditissime, nisi mavis Curvam, ut in casu secundo, describere Mechanice.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 47:4)
Hinc rectae expedite duci possunt quae trajectoriam in punctis quibusvis datis B, C tangent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 44:2)
Sed & angulus KIN, in quo Trajectoria alibi secat lineam illam IC, ex data corporis altitudine IC expedite invenitur, nimirum capiendo sinum ejus ad radium ut KN ad IK, id est ut Z ad latus quadratum areae ABFD.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VIII. De Inventione Orbium in quibus corpora viribus quibuscunq; centripetis agitata revolventur. 12:2)
Unde declive quidem iter sed expeditius ad usque castellum Brigantiam patet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 6:2)
In medio autem spatio arcus, quod prolixae rotunditatis esse praediximus, quodque expedite viatori diebus conficitur quindecim, Europaei sunt Halani et Costobocae, gentesque Scytharum innumerae, quae porriguntur ad usque terras sine cognito fine distentas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 42:1)
hic enim sic cinctus est, ut expeditius per lutum incedat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 10장 5:3)
His raptim ac tumultuarie agitatis, cum operositas vinearum et aggerum impeditissima ceteris urgentibus cerneretur, machinam quae cognominatur helepolis, iussit expeditius fabricari, qua (ut supra docuimus) rex usus Demetrius, superatis oppidis pluribus, Poliorcetes appellatus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 18:1)
Eoque (ut expeditius loqueretur), brachium exsertante, obmurmuratio gravis exoritur, concrepantibus centuriis et manipulis cohortiumque omnium plebe urgentium destinate, confestim imperatorem alterum declarari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 3:2)
Et quoniam addici post cruciabiles poenas vidimus multos, ut in tenebrosis rebus confusione cuncta miscente, summatim quia nos penitissima gestorum memoria fugit, quae recolere possumus, expeditius absolvemus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 24:1)
Residui omnes, equis invecti natantibus, et circumluente flumine saepe demersi iactatique, infirmati periculoso madore, expelluntur ad contrarias margines, ubi paulisper refecti, expeditius quam diebus praeteritis incedebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 10:1)
Reverso itaque Merobaude, altiore cura prospectum, expedite consilio, Valentinianus puer defuncti filius tum quadrimus, vocaretur in imperium cooptandus, centesimo lapide disparatus, degensque cum matre in villa, quam Murocinctam appellant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 10장 4:1)
puto enim quod si ad nos te iubente vel mittente venerit, et hoc faciet quod adulescentem decet, maxime quia nondum curis maioribus detinetur, et te ipsum mihi expeditius adportabit.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 4:7)
forte Democritus, civitatis eiusdem civis, homo ante alios virtutis et philosophiae gratia venerandus, cum egrederetur extra urbem, videt eum cum illo genere oneris tam impedito ac tam incohibili facile atque expedite incedentem, et prope accedit et iuncturam posituramque ligni scite periteque factam considerat petitque ut paululum adquiescat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, III 5:1)
Sed M. Varro in libro De Lingua Latina ad Ciceronem quarto vicesimo expeditissime ita finit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION