라틴어 문장 검색

uerum enimuero, ut ista sese habent, si qua fides hisce rebus impertienda est, debet ille nescio qui puer prouidus, quantum ego audio, et corpore decorus atque integer deligi et animo sollers et ore facundus, ut in eo aut diuina potestas quasi bonis aedibus digne diuersetur, si tamen ea pueri corpore includitur, an ipse animus expergitus cito ad diuinationem suam redigatur, quae ei prompte insita et nulla obliuione saucia et hebes facile resumatur.
(아풀레이우스, 변명 41:3)
praeterea in auditorio hoc genus spectari debet non pauimenti marmoratio nec proscaenii contabulatio nec scaenae columnatio, sed nec culminum eminentia nec lacunarium refulgentia nec sedilium circumferentia, nec quod hic alias mimus halucinatur, comoedus sermocinatur, tragoedus uociferatur, funerepus periclitatur, praestigiator furatur, histrio gesticulatur ceterique omnes ludiones ostentant populo quod cuiusque artis est, sed istis omnibus supersessis nihil amplius spectari debet quam conuenientium ratio et dicentis oratio.
(아풀레이우스, 플로리다 18:3)
"Ac dehinc tunc I demum Diophanes expergitus sensit imprudentiae suae labem, cum etiam nos omnes circumsecus I astantes in clarum cachinnum videret effusos."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:22)
"At illa crinibus antependulis hinc inde demotis etiam in maerore luculentam proferens faciem,meque respiciens Vide oro inquit Quam expergite munus obeas."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:20)
"tandem expergitus et nimio pavore perterritus cadaver accurro et admoto lumine revelataque eius facie rimabar singula, quae cuncta convenerant:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:42)
Et ecce nocte promota latrones expergiti castra commovent instructique varie, partim gladiis armati, partimin Lemures reformati, concito se gradu proripiunt.
(아풀레이우스, 변신, 4권 11:4)
"Nam si quid in ultimo fortunae turbine resipiscis, expergite mi ausculta et advenam istum asinum remoto quodam loco deductum iugula, femusque eius ad similitudinem perditi detractum et accuratius in protrimentis sapidissime percoctum appone domino cervini vicem."
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:8)
Sic lachrumas, sic sepulcrum sic ahenum, sic vehemens, sic incohare, sic helluari, sic halucinari, sic honera, sic honustum dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, III 4:1)
atque inibi ut plecteretur fuit, tamquam illud indicium esset vagi animi et alucinantis et fluxae atque apertae securitatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 9:2)
At ille oscitans et alucinanti similis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 12:1)
PHILOSOPHUS TAURUS, vir memoria nostra in disciplina Platonica celebratus, cum aliis bonis multis salubribusque exemplis hortabatur ad philosophiam capessendam, tum vel maxime ista re iuvenum animos expergebat, Euclidem quam dicebat Socraticum factitavisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, X 2:1)
ne fur, aut bestia hallucinantem pastorem decipiat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 26:7)
quos expergens statim acciverat, incertum an et ante gnaros.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장5)
maior enim turbae disiectus materiai consequitur leto nec quisquam expergitus extat, frigida quem semel est vitai pausa secuta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 24:16)
Ista enim a vobis quasi dictata redduntur, quae Epicurus oscitans halucinatus est, cum quidem gloriaretur, ut videmus in scriptis, se magistrum habuisse nullum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 72:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION