라틴어 문장 검색

neque alio ceris Platonis inventa sunt quattuor illa verba, quibus illo pulcherrimo operum Piraeeum se descendisse significat, plurimis modis scripta, quam quod eum quoque maxime numerosum facere experiretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 283:2)
Quapropter nitar, faciam, experiar, denique Animam relinquam potius quam illas deseram.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 4103)
Ecastor te experior quanti facias uxorem tuam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 314)
Fac igitur ut experiamur elegantiorem esse te in medendo quam in dicendo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 8:1)
cum mali nil feceris, Haec experiris, ut refers, incommoda;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et servus profugus: Non esse malo addendum malum.12)
dii faciant ne me experiri cogas, an tota ista mea sit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, pater raptam continens.7)
Multos experimur ingratos, plures facimus, quia alias graves exprobratores exactoresque sumus, alias leves et quos paulo post muneris sui paeniteat, alias queruli et minima momenta calumniantes.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 5:1)
Galli quoque per aliquot dies in tecta modo urbis nequiquam bello gesto cum inter incendia ac ruinas captae urbis nihil superesse praeter armatos hostes viderent nec quicquam tot cladibus territos nec flexuros ad deditionem animos ni vis adhiberetur, experiri ultima et impetum facere in arcem statuunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 466:1)
experire, quid in otio faciat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 109:4)
Postquam dies comitiorum venit et Catilinae neque petitio neque insidiae, quas consulibus in campo fecerat, prospere cessere, constituit bellum facere et extrema omnia experiri, quoniam, quae occulte temptaverat, aspera foedaque evenerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 26장7)
Nam qui multa agit, saepe fortunae potestatem sui facit, quam tutissimum est raro experiri, ceterum semper de illa cogitare et nihil sibi de fide eius promittere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 119:1)
Igitur sive dubius animi sive, ut suos experiretur, consilium adhibet, quid optimum factu esset, exquirens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 5:2)
quibus enim de causis experta inutili societate Romana pacem cum Philippo fecissent, compositam semel pacem servare eos debere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 319:2)
sive malum potui tamen hoc vitare cavendo, seu ratio fatum vincere nulla valet, tu tamen, o nobis usu iunctissime longo, pars desiderii maxima paene mei, sis memor, et siquas fecit tibi gratia vires, illas pro nobis experiare, rogo, numinis ut laesi fiat mansuetior ira, mutatoque minor sit mea poena loco, idque ita, si nullum scelus est in pectore nostro, principiumque mei criminis error habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 68)
Ballio Exite, agite exite, ignavi, male habiti et male conciliati, quorum numquam quicquam quoiquam venit in mentem ut recte faciant, quibus, nisi ad hoc exemplum experior, non potest usura usurpari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 21)

SEARCH

MENU NAVIGATION