라틴어 문장 검색

Nobis autem ab his separandae sunt rationes et explicandae menstruae dierum brevitates itemque dilatationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장1)
Quisquis enim affectat nimiam brevitatem ubi narrantur incognita non quid signatius explicet, sed quid debeat praeteriri, scrutatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 1:3)
Et legerunt in libro legis Dei distincte et aperierunt sensum et explicaverunt lectionem.
그들은 그 책, 곧 하느님의 율법을 번역하고 설명하면서 읽어 주었다. 그래서 백성은 읽어 준 것을 알아들을 수 있었다. (불가타 성경, 느헤미야기, 8장8)
Cunctae res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
온갖 말로 애써 말하지만 아무도 다 말하지 못한다. 눈은 보아도 만족하지 못하고 귀는 들어도 가득 차지 못한다. (불가타 성경, 코헬렛, 1장8)
Moribus antiquis res stat Romana virisque, quem quidem ille versum vel brevitate vel veritate tamquam ex oraculo mihi quodam esse effatus videtur.
고대의 관습과 선조들로 로마 국가는 서 있고 ... (마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 2:3)
Resistendum est occupationibus, nec explicande sunt sed submovende.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:7)
Cunctae res difficiles, non potest eas homo explicare sermone, et alta profunditas, quis inveniet eam?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:6)
Quas ego brevitatis studio praetereo, ne alicuius fastidiosi offensam incurrem iusto prolixior, credens, ista posse sufficere.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 20:3)
Quod quam sit grave quamque molestet meum animum nullis tibi possem sermonibus explicare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 서문 2:2)
Dignitati vestrae omnimodas cogor reddere grates, quod tam diligenter et tam prudenter mihi voluistis amoris articulos explicare eiusque propinare notitiam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 11:2)
Nam quum ex his quae cauto et implicato sermone narrabam mea vobis posset esse intentio manifesta, quasi quid peterem nullatenus intelligentes postulastis evidentiori vobis illud explicari sermone.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 7:3)
Haec igitur, Gualteri, quae opulenta tibi brevitate notamus, si assidua lectione perceperis, facile non eris fallacis mulieris ingenio circumventus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:15)
Hunc vero articulum Campaniae comitissa suo taliter explicavit iudicio.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 3:1)
Regulas autem amoris sub multa tibi conabor ostendere brevitate, quas ipse rex amoris ore proprio dicitur protulisse et eas scriptas cunctis amantibus direxisse.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 1:2)
Frontemque curis solicitam explica, Scyphumque jucundus require Purpureo gravidum Lyaeo.
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION