라틴어 문장 검색

itaque speculatores mari in eas regiones praemissos explorare iubet, ipse adesset, an praefectorum aliquis speciem praebuisset universi venientis exercitus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 19:2)
Sed nihil horum terruit ducem, quin fratre praemisso exploraret accessus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM SAMNITICUM GALLICUM 4:1)
Interim equites exploratum praemissi rem, uti erat, quietam nuntiant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 105장7)
praemiserat ad explorandum iter saltus, per quem ad urbem Isson nomine penetrandum erat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 7장 7:2)
Dux Godefridus, Robertus, Reymundus, Boemundus, Eustachius, Tankradus, omnisque primatus proxima die, postquam reversi sunt praemissi milites ad explorandum exercitum Corbahan, in unum convocati convenerunt, quid melius agerent, quod sanius consilium inirent discusserunt, ne subito praeoccupati, ab irruentibus millibus inimicorum in gladio et arcu consumerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 28:3)
Quadrato tamen agmine et conposito ibat speculatores subinde praemittens, qui explorarent loca.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 19:1)
et paene imprudentia admissum facinus miserabile, ni utrimque praemissi equites rem explorauissent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장10)
Lucretium Larisam, ut castella relicta ab hoste circa Tempe occuparet, praemisso Popilio ad explorandos transitus circa Dium, postquam patere omnia in omnis partes animadvertit, secundis castris pervenit ad Dium metarique sub ipso templo, ne quid sacro in loco violaretur, iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 84:2)
Antonio ducibusque partium praemitti equites omnemque Vmbriam explorari placuit, si qua Appennini iuga clementius adirentur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 52장1)
Robertus vero Flandrensis et Gastus, militaris homo de Bordeiz, assumptis quingentis sociis tironibus, a societate praemissi, ad portas et explorandos muros praecesserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 84:2)
Scipio ad sequendum paratus equitus magnam partem ad explorandum iter Domitii et cognoscendum praemisit.
(카이사르, 내란기, 3권 38:2)
quem ut de Rhodani quoque transitu agitare animadvertit, incertus quonam ei loco occurreret, necdum satis refectis ab iactatione maritima militibus, trecentos interim delectos equites ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis ad exploranda omnia visendosque ex tuto hostes praemittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 259:1)
Praemissum deinde cum suis equitibus Menidan iubet explorare, ubi Dareus esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 5:1)
consul ubi silentium in castris et ne paucos quidem qui prima luce obambulaverant parte ulla cernebat, duobus equitibus speculatum in castra praemissis, postquam satis tuta omnia esse exploratum est, inferri signa iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 630:1)
Godefridus dux, Boemundus, Robertus, Reymundus, capitanei [0486D] exercitus, magis ac magis fama gentilium supervenientium attoniti, unanimiter decreverunt viros industrios de exercitu eligere et ad explorandam rei veritatem per montana et loca difficilia, unde tutius specularentur, praemittere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 26:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION