라틴어 문장 검색

Ut supra praelibando docui, terrestrium animalium materiandae propagini Venerem destinavi, ut varias materias in rebus materiandis excudendo substerneret, ego vero in naturarum purificatione multiplici, ut operibus manum supremae expolitionis apponerem, et ut instrumentorum fidelitas pravae operationis fermentum excluderet, ei duos legitimos malleos efformavi, quibus et Parcarum caveret insidias, resque multimodas essentiae praesentaret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:9)
Hujus speciem Natura expolitione limata exsculpsit, ut in ea sui artificii industriam posset admirari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:4)
in qua fabula fama est tirunculum militem positum ad custodiam aditus, cum eum ornari ac uinciri catenis, sicut argumentum postulabat, uideret, accurrisse ferendae opis gratia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 21장 3:3)
nec frustum capreae subducere nec latus Afrae novit avis noster, tirunculus ac rudis omni tempore et exiguae furtis inbutus ofellae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI43)
"Iam de initiandis tirunculis fabula tam detestanda quam nota est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:13)
"Is infans a tirunculo farris superficie quasi ad innoxios ictus provocato caecis occultisque vulneribus occiditur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:15)
Unum erit profecto, quod ei, qui bene dicunt, adferunt proprium, compositam orationem et ornatam et artificio quodam et expolitione distinctam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 50:3)
Vrbanam expolitionem urget ille quidem et Philotimus et Cincius sed etiam ipse crebro interviso, quod est facile factu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 4:2)
expolitiones utriusque nostrum sunt in manibus sed tua ad perfectum iam res rustica Arcani et Lateri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 3 1:6)
In verbis inest quasi materia quaedam, in numero autem expolitio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 3:3)
Quod me quamquam tirunculum sollicitavit ad emendum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 4:1)
Haec rettuli ut probarem tibi, quam vehementes haberent tirunculi impetus primos ad optima quaeque, si quis exhortaretur illos, si quis incenderet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 22:3)
de expolitionibus autem eorum, uti sint elegantes et sine vitiis ad vetustatem, insequenti volumine exponam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장35)
itaque, quoniam sexto volumine privatorum aedificiorum rationes perscripsi, in hoc, qui septimum tenet numerum, de expolitionibus, quibus rationibus et venustatem et firmitatem habere possint, exponam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말64)
Primumque incipiam de ruderatione, quae principia tenet expolitionum, uti curiosius summaque providentia solidationis ratio habeatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION