라틴어 문장 검색

matri suae praeter ingenium placidissimum immobili iram quoque sua expostulatione accessisse, non mediocre pertinaciae adiumentum;
(아풀레이우스, 변명 75:7)
"Aulaeum tragicum dimoveto et siparium scaenicum complicato et cedo verbis com- amnibus."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:17)
CUM post offensiunculas in gratiam redeatur, expostulationes fieri mutuas minime utile esse, superque ea re et sermo Tauri expositus et verba ex Theophrasti libro sumpta;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , VI1)
fessusque clamore omnium, expostulatione singulorum flexit paulatim, non ut fateretur suscipi a se imperium, sed ut negare et rogari desineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장11)
consumptis opibus vocem, Damasippe, locasti sipario, clamosum ageres ut Phasma Catulli.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII73)
ad omnia accipe et cognosce aequitatem expostulationis tuae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 7 4:1)
fuerunt non nulli aculei in Caesarem, contumeliae in Gellium, expostulationes cum absente Pompeio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 1 1:8)
57. Id provideri potest, coram nonnullis interituris opibus, scaenam quandam comparari, nova bella prospectantem, quae nobilibus expostulationibus teguntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 73:1)
Sed non ideo probaverim, quod factum et lego et ipse aliquando vidi, depictam tabula sipariove imaginem rei, cuius atrocitate iudex erat commovendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 50:1)
nam, cum eius accusator in sipario omnibus locis aut nudum eum in nervo aut ab amicis redemptum ex alea pinxisset:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 181:2)
Publilius, tragicis comicisque vehementior ingeniis, quotiens mimicas ineptias et verba ad summam caveam spectantia reliquit, inter multa alia coturno, non tantum sipario, fortiora et hoc ait :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 104:2)
aut frustra clementiae gravitatisque vestrae fama volgata per gentes est, si talibus de causis, quae vix querella et expostulatione dignae sunt, arma capitis et regibus sociis bella infertis."
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 451:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION