라틴어 문장 검색

Nec ipsorum daemonum testimonia Evangelium reticuit, cum ad eorum expulsionem, Domino veniente, eum Jesum Christum, seu Filium Dei inclamarent ac confiterentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:10)
Pagani quoque post eius expulsionem totum Merciorum regnum suo dominio subdiderunt, quod tamen miserabili condicione cuidam insipienti ministro (cuius nomen erat Ceolwulf) eodem pacto custodiendum commendaverunt, ut qualicunque die illud vellent habere interim, pacifice illis assignaret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 46 49:4)
Sperabant enim nostri, minores tribulationes et iniurias ex parte Hemeid regis sustinere, -- qui saepe depraedabatur illud monasterium et parochiam Sancti Degui, aliquando expulsione illorum antistitum, qui in eo praeessent, sicut et Nobis archiepiscopum, propinquum meum, et me expulit aliquando sub ipsis, -- si ego ad notitiam et amicitiam illius regis qualicunque pacto pervenirem.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:18)
At verum est corpora oleosa ad tactum paulo minus esse frigida quam aquea;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 100:5)
Videmus enim, si jaciantur in ignem, spiritum aqueum erumpere cum fragore antequam flamma concipiatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 361:6)
quod etiam leniter fit in foliis paulo contumacioribus, parte aquea erumpente antequam oleosa concipiat flammam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 361:7)
quid habeant ex aqueo, quid ex oleoso, quid ex spiritu, quid ex cinere et salibus, et hujusmodi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:2)
aeris, aqua et aquea:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:7)
praesertim cum omnis spiritus animatus depascat humida utraque, aquea et pinguia, tanquam fomites suos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:15)
In distillationibus vero aromatum maceratorum in spiritu vini patet quod surgat primo phlegma aqueum et inutile, deinde aqua plus habens ex spiritu vini, deinde post aqua plus habens ex aromate.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 435:11)
Odor enim foetidus ita rejicitur ab olfactu, ut etiam inducat in os stomachi motum expulsionis per consensum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:3)
aer, qui super aquam et aquea multiplicat se, et generat novum aerum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:6)
spiritus vegetabilis et animalis, qui super tenuiores partes tam aquei quam oleosi in alimentis suis multiplicat se, et generat novum spiritum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:7)
aqua et vapores aquei; aer;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:14)
nam Poenorum operi apum labor, custodiae litorum adversum alienigenas fucorum conparatur expulsio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4365)

SEARCH

MENU NAVIGATION