라틴어 문장 검색

Nam ut ait Seneca De Beneficiis, "Reieccio muneris signum est protinusaliud invicem mittere et munere munus expungere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 125:6)
quippe ita placuerat, in suburbana uilla potius ut coniungeremur, ne ciues denuo ad sportulas conuolarent, cum haud pridem Pudentilla de suo quinquaginta milia nummum in populum expunxisset ea die, qua Pontianus uxorem duxit et hic puerulus toga est inuolutus, praeterea, ut conuiuiis multis ac molestiis supersederemus, quae ferme ex more nouis maritis obeunda sunt.
(아풀레이우스, 변명 85:17)
Ita etiam cogitent homines, multa in historia naturali experimenta falso credi et recipi posse, quae paulo post a causis et axiomatibus inventis facile expunguntur et rejiciuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:7)
Jam olim, quum de interpretatione Celsiana a doctissimo Des tangs edita verba facerem, jure optimo summis laudibus extuli egregia in Celsum merita viri clarissimi Targae, qui, quamvis saepius morborum taedio vel rerum publicarum vicibus ab incepto distractus, nihilo minus per totum fere vitae curriculum, quod ei satis longum obtigit, summam operam dedit ut e Celsi contextu expungeret menda innumera quibus conspurcatae erant omnes editiones antiquiores.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.12)
VIII desideratur et expungi debet;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).19)
Recte eum expungere volebat Morgagnius, vel id scribere.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1630)
sed syllaba ta eadem manu, aut certe veteri atramento expuncta fuit Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).170)
ideoque eam expunxi.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1907)
- Vocem absinthium (1. 16) expungere jubet Targa, cui non possum plane assentire.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).367)
- Verba facile sit glossema quod expunxi;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).425)
Particulam vel expunxi, monente Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).597)
Conuersus hinc ad ordinandum rei publicae statum fastos correxit iam pridem uitio pontificum per intercalandi licentiam adeo turbatos, ut neque messium feriae aestate neque uindemiarum autumno conpeterent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 40장 1:1)
annumque ad cursum solis accommodauit, ut trecentorum sexaginta quinque dierum esset et intercalario mense sublato unus dies quarto quoque anno intercalaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 40장 1:2)
cum decurias rerum actu expungeret, eum, qui dissimulata uacatione quam beneficio liberorum habebat responderat, ut cupidum iudicandi dimisit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 1:2)
Nam et Graeci, cum animadverterent temere se trecentis quinquaginta quattuor diebus ordinasse annum (quoniam appareret de solis cursu, qui trecentis sexaginta quinque diebus et quadrante zodiacum conficit, deesse anno suo undecim dies et quadrantem), intercalares stata ratione commenti sunt, ita ut octavo quoque anno nonaginta dies, ex quibus tres menses tricenum dierum conposuerunt, intercalarent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION