라틴어 문장 검색

Non audens uiolare fidem cur federa terris Labilis unda tenet, certo contenta meatu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:20)
et etiam memoria hominum labilis est, unde lex dicit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 72:7)
Iamque artuum et membrorum divulsa compage, superscandentes corpora mortuorum, ad ultimam truncata deformitatem, velut exsaturati mox abiecerunt in flumen.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 15:2)
Hieme vero humus crustata frigoribus et tamquam levigata ideoque labilis incessum praecipitantem impellit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 5:1)
Quicquid autem eiusdem Pontici sinus aquilone caeditur et pruinis, ita perstringitur gelu, ut nec amnium cursus subtervolvi credantur, nec per infidum et labile solum, gressus hominis possit vel iumenti firmari, quod vitium numquam mare sincerum, sed permixtum aquis amnicis temptat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 48:1)
Quod machinae genus contra murales pugnas ideo figuratur hac specie, ut missilium ictus atque saxorum, per decursus cadentium labiles, instar imbrium evanescant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 8:4)
Per ignota itaque et palustres uligines devius tendens, insidiatricis manus locatae per abdita subito oppetisset accursu, ni necessitatis adiumento postremo, per labilem limum incitato iumento digressus, legionum se gremiis immersisset, post abruptum periculum, cui adeo proximus fuit, ut galeam eius cubicularius ferens, auro lapillisque distinctam, cum ipso tegmine penitus interiret, nec postea vivus reperiretur aut interfectus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 11:1)
Et quia humus rivis operta sanguineis gressus labiles evertebat, conabantur modis omnibus vitam impendere non inultam:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 6:1)
At credo mea numina tandem Fessa iacent odiis aut exsaturata quievi.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 4:10)
lubricus angvis labilis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 843)
Haec habeo, quae edi, quaeque exsaturata libido Hausit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 101:3)
Quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit, sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon, sed quae visceribus veniebat belua ponti exsaturanda meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 3:6)
At, credo, mea numina tandem fessa iacent odiis aut exsaturata quievi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 14:8)
sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon, sed quae visceribus veniebat belua ponti exsaturanda meis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 202:4)
"iam manus Eumenidum captasque refugerat arces exsaturata venus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권124)

SEARCH

MENU NAVIGATION