라틴어 문장 검색

Ex qua duo hos versus exscripsimus, ut historiam quaereremus oraculi Arretini:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 9:1)
Locus exscriptus ex satura M. Varronis, quae Περι` ̓Εδεσμάτων inscripta est, de peregrinis ciborum generibus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVI 1:1)
Eius decreti verba, quae posui, ex annalium monumentis exscripta sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 6:1)
Ea epistula, quoniam curae diligentiaeque in liberorum disciplinas hortamentum est, exscribenda visa est ad commonendos parentum animos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, III 5:1)
Eum adulescentem Taurus a sodalitatibus convictuque hominum scaenicorum abducere volens, misit ei verba haec ex Aristotelis libro exscripta, qui Προβλήματα ̓Εγκύκλια inscriptus est, iussitque uti ea cotidie lectitaret:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, IV 4:1)
Qui vero primus hunc codicem exscripsit lectionem vitiosam loco suo reliquit, emendatam vero alieno loco in textum transtulit.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).353)
ac ne qui noui coetus recensionis causa moueri quandoque possent, instituit, quotannis in demortuorum locum ex iis, qui recensi non essent, subsortitio a praetore fieret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 41장 3:2)
Haec sunt, quae relegente me solebas Rapta exscribere, sed Vitellianis, Haec sunt, singula quae sinu ferebas Per convivia cuncta, per theatra, Haec sunt aut meliora si qua nescis.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, VI3)
multum enim mihi eripitur operae in exscribendis hypomnematis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 21 11:3)
eum qui aedem nympharum incendit ut memoriam publicam recensionis tabulis publicis impressam exstingueret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 2:7)
e recensione igitur liber ille e quo correcturae codicis V sumptae sunt (v) originem duxit facta a docto homine, qui praeter vulgatos libros aliis uteretur, sed etiam secundum suum iudicium Ciceronis verba constitueret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말260)
Auctorem huius recensionis e libris qui memoriam ab X plane diversam (Y) exhibebant haurire potuisse vidimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말279)
hoc vero sane tenendum est fieri posse ut etiam lectiones σ quae recensione v non confirmantur memoriae Y debeantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말284)
cum vero e recensione docti hominis fluxerint, non sine magna cautione adhibendae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말288)
Herennius Severus vir doctissimus magni aestimat in bibliotheca sua ponere imagines municipum tuorum Corneli Nepotis et Titi Cati petitque, si sunt istic, ut esse credibile est, exscribendas pingendasque delegem.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 28 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION