라틴어 문장 검색

non hoc praecipuum amicorum munus est, prosequi defunctum ignavo questu, sed quae voluerit meminisse, quae mandaverit exequi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 71장7)
Bomilcar mature regis mandata exequitur et per homines talis negoti artifices itinera egressusque eius, postremo loca atque tempora cuncta explorat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장7)
nam ille amico et benevolenti suo sodali sedulo rem mandatam exsequitur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 3106)
Sub idem tempus rex legationem ad Innocentium pontificem misit quae de nuptiis suis eum certiorem redderet, atque insuper referret regem iam (sicut alterum Aeneam) ex fluctibus et diutinis erroribus fortunae suae emersisse, atque in portum securum appulisse, ac simul gratias sanctati suae ageret, quod celebrationem nuptiarum suarum praesentia nuncii sui honorisset, atque tam personam suam quam vires regni ad mandata sua exequenda prolixe offeret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 16:7)
In tractando per alios cautius et melius fuerit eos eligere qui simplicioris sunt ingenii, quos probabile est illa quae in mandatis habent executuros et successum rei fideliter narraturos, quam eos qui ex aliorum negotiis aliquid in se honoris aut utilitatis transferre callidi sunt, atque ea quae referent verbis emollient ut impense placeant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:6)
Et quicumque voluerit de terra juret quod ad predicta omnia exequenda parebit mandatis predictorum viginti quinque baronum, et quod gravabit nos pro posse suo cum ipsis, et nos publice et libere damus licenciam jurandi cuilibet qui jurare voluerit, et nulli umquam jurare prohibebimus.
(Magna Carta 63:7)
corniger exsequitur Veneris mandata suisque, quidquid in Aenea fuerat mortale, repurgat et respergit aquis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 70:4)
"Sed interim quidem tu provinciam, quae tibi matris meae praecepto mandata est, exsequere naviter;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:161)
erant in officio, sed tamen qui mallent mandata imperantium interpretari quam exequi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 6:3)
Haec praesidis mandata adeo callide tribunus iste fortis exsequebatur, ut nationis illius principes Novum Eboracum venire polliciti sint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.27)
Mandatur ergo ut amico, mandatur ut ei qui valida charitate, sobrio consilio ea quae mandata sunt, exsequatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 7:10)
Quantum vero ad bellum Neapolitanum et incaeptum contra Turcas, rex expresse mihi mandavit ut dicerem se ex animo optare suo bono fratri regi Galliae ut fortuna eius spes et consilis honorifica exequatur, et quandocumque regi audire contigeret regem vestrum in Graeciam traiicere paratum esset, sicut hoc tempore placuit domino vestro dicere se pacem a rege emendicare, ita nunc regem nostrum a vestro partem belli emendicaturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 25:7)
9. Tulit enim legem illis comitiis rex et monitoriam et minatoriam erga iusticiarios pacis, ut munus suum diligenter exequerentur, delationes contra eos auctoritate sua regia invitans, et neglectus eorum primo sociis suis iusticiariis committens, postea iusticiariis assisarum, postremo cancellario, mandando simul ut edictum (quod in eam sententiam promulgarat) quotannis quater publicis sessionibus legeretur, ne forte iusticiarii obdormiscerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 9:1)
Fecit ergo Noe omnia, quae mandaverat ei Dominus.
노아는 주님께서 명령하신 대로 다 하였다. (불가타 성경, 창세기, 7장5)
eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et iustificationes legesque servaverit".
이는 아브라함이 내 말에 순종하고, 나의 명령과 나의 계명, 나의 규정과 나의 법을 지켰기 때문이다.” (불가타 성경, 창세기, 26장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION