라틴어 문장 검색

Quae tunc quidem dijudicatio libera est, cum ad hoc quod proposuerit exsequendum nulla vi naturae compellitur, sed aeque in sua potestate habet tam illud facere quam dimittere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:9)
Sed quoniam ex maternae satietatis identitate fastiditus animus indignatur, quotidianique laboris ingruentia exsequendi propositum appetitus exstinguitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:37)
Ut et de locis secundum propositum exequar, circus Soli principaliter consecratur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 1:1)
consul omnibus praeparatis ad proposita exsequenda cum ex stativis movisset, Dardanum primum, deinde Rhoeteum utraque civitate obviam effusa venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 414:1)
Sed exsequamur coepti propositum ordinem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.6)
sed haec Vergilio et his similia sufficiunt ad indicandum omnium disciplinarum scientiam narrantem aliud ponere, neque propositum habet talia plenius exsequi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 30514)
pessimum vero, non eodem ordine exsequi, quo quidque proposueris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 278:4)
Ea omnia genera abscessum esse alias (V.28.11) proposui, medicamentaque his idonea executus sum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장3)
Ea omnia genera abscessum esse alias proposui, medicamentaque his idonea executus sum:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 1:3)
quidam exsecuti sunt verbosius, quibus placuit,proposita locorum materia, quo quaeque res modo dici posset, ostendere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 280:2)
Proposuerat breve edictum, admonebat accusatores, admonebat reos exsecuturum se quae senatus consulto continerentur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 3:2)
Proposita uitae eius uelut summa partes singillatim neque per tempora sed per species exequar, quo distinctius demonstrari cognoscique possint.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 9장 1:1)
Sed cum omnia medicamenta proprias facultates habeant, ac simplicia saepe opitulentur, saepe mixta, non alienum uidetur ante proponere et nomina et uires et mixturas eorum, qui minor ipsas nobis curationes exsequentibus mora sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 머리말 3:2)
Haec sunt iudicia, quae propones eis:
“이것이 네가 그들 앞에 세워 놓아야 할 법이다. (불가타 성경, 탈출기, 21장1)
Et quae est alia gens sic inclita, ut habeat praecepta iustaque iudicia, sicut est universa lex haec, quam ego proponam hodie ante oculos vestros?
또한 내가 오늘 너희 앞에 내놓는 이 모든 율법처럼 올바른 규정과 법규들을 가진 위대한 민족이 또 어디에 있느냐? (불가타 성경, 신명기, 4장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION