라틴어 문장 검색

Ego pacifica fidelium Israel, et tu quaeris subruere civitatem et evertere matrem in Israel. Quare praecipitas hereditatem Domini? ".
저는 이스라엘의 평화롭고 성실한 이들 가운데 하나입니다. 그런데 장군님께서는 지금 이스라엘에서 어머니 같은 성읍을 멸망시키려고 하십니다. 어찌하여 주님의 상속 재산을 삼키려고 하십니까?” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 20장19)
Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiet corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu.
그러면 사람의 모든 이해를 뛰어넘는 하느님의 평화가 여러분의 마음과 생각을 그리스도 예수님 안에서 지켜 줄 것입니다. (불가타 성경, 필리피 신자들에게 보낸 서간, 4장7)
Et cum ejus excellentia omnem longe exsuperet intellectum, propter intellectus autem, voces sunt institutae, quid mirum si intellectus transcendat, qui transcendit causas?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 37:2)
Nec mirum si cedit ad hec Prudencia, que sic Excedunt matris Nature iura, quod eius Exuperant cursus, ad que mens defficit, heret Intellectus, hebet racio, sapiencia nutat, Tullius ipse silet, mutescit musa Maronis, Languet Aristotiles, Ptholomei sensus obumbrat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:20)
Non Racio sed sola Fides ibi queritur, illic Transcendit causas celestis causa, minores Exuperat leges lex summa et federa legum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:32)
Gaudia Tristiciem, Pressuram Gloria, Planctum Prosperitas, Lamenta locus, Felicia Casus Exuperant, uincitque mali fastidia Risus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 10:5)
Walterus, relictis circumquaque sociis, fugitivus silvas Bulgarorum per octo dies exsuperans, ad civitatem ditissimam, quae vocatur Niczh in medio Bulgarorum regno secessit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:17)
Nam Turcum caeteris insigniorem et saeviorem cursu exsuperans, in conspectu patris sui et omnium, qui convenerant ad perspiciendum rei eventum, altero in littore constituti, equo dejiciens, hasta perfodit, caeterosque illius casu et infortunio concussos, et mox in fugam versos, cum Christianis sodalibus acriter insecutus est, sed non longe a ponte idque propter insidias saepius ab urbe occurrentes et insequentibus resistentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 98:10)
Laodiceam denique apprehensam dum secure obtineret, suique commilitones et conspirati otio vacarent, ac bonis terrae et civitatis fruerentur, a Turcopolis et militibus regis Graecorum ex industria caesi sunt et exsuperati, arx civitatis recuperata, ipse Winemarus captus et in custodia carceris constitutus est, duce Godefrido caeterisque principibus haec Antiochiae adhuc ignorantibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 118:11)
Sed ex Baldewini societate plurimi caesi et exsuperati sunt, ac plures capti;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 74:2)
Etiam deserta loca vastae solitudinis exsuperans, in abundantia escarum, quae [0708A] mulorum tergo ferebantur, ad mare Rubrum venisse perhibetur, in quo ipse et sui a caloribus, qui in terra hac gravissimi sunt, balneando recreati sunt, ac piscibus hujus maris refocillati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 42:5)
Tertia vero ratio ad hoc inducitur, quia mulier melier est auro et lapidepretioso et etiam ipso sensu, et ejus sensus acutior est et alios exsuperat, quare per versus dici consuevit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 36:1)
meritoque fructus mansuetudinis ferre coeperunt, quos ante gravium diluvia passionum subruebant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:14)
Densis itaque ordinibus, cum tubarum incitamentis, latera oppidi cuncta adortus alacrius miles, legionibus in testudines varias conglobatis paulatim tuto progrediens, subruere moenia conabatur, et quia telorum omne genus in subeuntes effundebatur, nexu clypeorum soluto discessum est, in receptum canentibus signis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 8:1)
Gentes eisdem Bactrianis oboediunt plures, quas exsuperant Tochari, et ad Italiae speciem crebris fluminibus inundantur, E quibus Artamis et Zariaspes ante sibi consociati, itidemque Ochus et , iuncti convenis aquis augent immania Oxi fluenta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 57:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION