라틴어 문장 검색

Haec ait et post hoc dicit eis: " Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum ".
이렇게 말씀하신 다음에 이어서, “우리의 친구 라자로가 잠들었다. 내가 가서 그를 깨우겠다.” 하고 그들에게 말씀하셨다. (불가타 성경, 요한 복음서, 11장11)
gloriatum enim assidue in commemoranda sua pietate, ad ulciscendam necem matris et fratrum introisse se cum pugione cubiculum Tiberi[i] dormientis et misericordia correptum abiecto ferro recessisse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 12장 3:2)
quae cura exsuscitat etiam animos et maiores ad rem gerendam facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 16:2)
sed tamen ego de mea nunc, non de aliorum facultate disputo confiteorque me, si quae premat res vehementius, ita cedere solere, ut non modo non abiecto, sed ne reiecto quidem scuto fugere videar, sed adhibere quandam in dicendo speciem atque pompam et pugnae similem fugam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 294:4)
iterum Thyestes Atreum adtractatum advenit, iterum iam adgreditur me et quietum exsuscitat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 219:2)
quam bene, nihil ad rem, sed genus scribendi id fuit quod nemo abiecto animo facere posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 40 4:15)
qua re non Octavius est rogandus ut velit nos salvos esse, magis tute te exsuscita, ut eam civitatem in qua maxima gessisti liberam atque honestam fore putes, si modo sint populo duces ad resistendum improborum consiliis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 12:4)
ipse genu nixus flammas exsuscitat aura et promit quassas comminuitque faces, stant calices;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권307)
ego istum iuvenem domi tenendum, sub legibus sub magistratibus docendum vivere aequo iure cum ceteris censeo, ne quandoque parvus hic ignis incendium ingens exsuscitet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 21:1)
Exsuscitate vostram huc custodem mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 1168)

SEARCH

MENU NAVIGATION