라틴어 문장 검색

et ingenti arte Vergilius, ne in rebus fabulosis aperte utatur poetarum licentia, quasi opinionem sequitur et per transitum poetico utitur more.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 152)
quanquam mihi totum de Tyndaridis fabulosum videtur, neque huius rei meminit usquam poeta ipse, profecto non taciturus de tanta sua gloria.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 111:1)
Poetae tamen aliquando historiales [0451D] eventus joculationibus fabulosis quadam eleganti fictura confoederant, ut ex diversorum competenti conjunctura, ipsius narrationis elegantior pictura resultet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:8)
Nam Nicander huius est auctor historiae, poeta quem Didymus, grammaticorum omnium quique sint quique fuerint instructissimus, fabulosum vocat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 10:2)
"Omitto vetera quae multa sunt, et de deorum natalibus, donis, muneribus neglego carmina poetarum, praedicta etiam de oraculis fata transibo, ne vobis antiquitas nimium fabulosa videatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:11)
In ipso enim vivimus et movemur et sumus, sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt: "Ipsius enim et genus sumus".
여러분의 시인 가운데 몇 사람이 ‘우리도 그분의 자녀다.’ 하고 말하였듯이, 우리는 그분 안에서 살고 움직이며 존재합니다. (불가타 성경, 사도행전, 17장28)
Quīntus in scholā sedēbat dum Orbilius dē poētā quōdam vetere disserēbat;
퀸투스가 학교에 앉아 있는 동안, 오르빌리우스는 어떤 오래된 시인에 대해 논하고 있었다; (옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus togam virīlem sūmit7)
Quīntus nūllī poētae studuerat frīgidiōrī quam illī.
퀸투스는 그보다 더 무관심한 시인에 대해 공부한 적이 없었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus togam virīlem sūmit8)
ille Quīntum ferōciter īnspexit et maximā vōce ‘quid?’ inquit, ‘quid? dum ego poētam optimum expōnō, tū imāginēs magistrī scrībis et versūs pessimōs? vidē! hī versūs nē rēctī quidem sunt.
그는 퀸투스를 사납게 노려보며, 가장 큰 목소리로 말했다. '뭐? 뭐야? 내가 최고의 시인에 대해 설명하는 동안, 너는 선생 얼굴이나 최악의 시를 쓰느냐? 봐라! 이 구절들은 맞지도 않는다.' (옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus togam virīlem sūmit22)
eō ipsō tempore hoc scīvit: poēta futūrus erat vātēsque Apollinis.
그 때 그는 스스로 알았다 : 그가 시인과 Apollo의 선지자가 될 것이라는 것을 (옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Delphōs vīsit35)
Cum Deus sit animus, nobis hoc est vera et spiritualis vita, sicut et ipsa perhibet scriptura poetarum, velut illa Virgilii verba, quae super hoc ipsum Macrobius inducit, sicut postmodum ostendemus, hunc praecipue, scilicet Deum, bene vivendo glorifica.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:2)
Quae enim quasi fabulosa antea videbantur, et ab omni utilitate remota, secundum litterae superficiem gratiora sunt, cum magnis plena mysteriis postmodum reperta, magnam in se doctrinae continent aedificationem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:3)
Quantum etiam semper philosophia arcana sua nudis publicare verbis dedignata sit, et maxime de anima, de diis, per fabulosa quaedam involucra loqui consueverat, ille non mediocris philosophus, et magni Ciceronis expositor Macrobius, diligentissime docet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:29)
Remotis enim generibus figmentorum sive fabulosorum, quae philosophos non decet, supposuit illud quod honestissime assumunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:30)
Sciendum est, inquit, in omnem disputationem philosophos admittere fabulosa, sed his uti solent, cum vel de anima, vel de aethereis potestatibus loquuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION