라틴어 문장 검색

Lapis primus, noctis frigus in luminis incendio pati jubeat exsilium, in quo, ut faceta picturae loquebantur mendacia, leonis effigiata fulminabat effigies.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:37)
Quidam versificator prudens et facetus, sed ignobilis cuidamregi versus suos obtulit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 52:2)
Miror me legisse in temporibus praeteritis nobiles, facetos, sapientes honorari, modo vero soli venerantur leccatores.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 57:2)
Ille enim ingenio et usu rerum diuturno firmatus, consiliis validis sufficiebat in cuncta quae conabatur, hic natura simplicior, nominis tamen itidem pervulgati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 7:1)
observate, ne impetu gliscentis ardoris, in privatorum damna quisquam vestrum exsiliat, id cogitans quod ita nos illustrarunt hostium innumerae strages, ut indemnitas provinciarum et salus exemplis virtutum pervulgatae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 8:2)
Splendidissimae vero et pervulgatae hae solae sunt tres:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 23:3)
Hic amnes duo pervulgat sunt nominis, Oxus et Maxera, quos urgente inedia, superantes natatu, aliquotiens tigres improvisae finitima populantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 52:1)
pauca tamen dici sufficiet, quae sunt nota ac pervulgata, ad aemulationem eorum commissa, quae facta sunt Romae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 24:2)
utque pervulgati iuris proferatur lectio vana, septem vendibiles introitus praeparant, dilationum examina longissima contexentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 18:3)
Vaccula gurgulione consecto, exanimis visa est iacens, cuius mors publicorum funerum aerumnas indicabat amplas et pervulgatas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 1장 4:1)
haec et alia quaesisse me potius quam pisces longe uerisimilius confinxisses (his etenim fortasse per famam peruulgatam fides fuisset), si tibi ulla eruditio adfuisset;
(아풀레이우스, 변명 29:1)
Exhinc festissimum celebravi natalem sacrorum et suaves epulae et faceta convivia;
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:8)
Nam sicut tua epistula loquitur, utrum causae ipsius infirmitate, an morum tuorum comitate sit factum, ut malles esse facetior quam paratior, incertum habeo.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 1:2)
Sed enim Metellum, inquit, "sanctum virum, illa gravitate et fide praeditum cum tanta honorum atque vitae dignitate aput populum Romanum loquentem, nihil decuit aliud dicere quam quod verum esse sibi atque omnibus videbatur, praesertim cum super ea re diceret quae cotidiana intellegentia et communi pervolgatoque vitae usu comprenderetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 6:1)
Huiuscemodi autem loquacitatem verborumque turbam magnitudine inani vastam facetissimus poeta Aristophanes insignibus vocabulis denotavit in his versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION