라틴어 문장 검색

Sed nullum super ea re publicum decretum factum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 5:1)
Campanis in familias singulas decreta facta, quae non operae pretium est omnia enumerare:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 474:1)
Itaque ut Orientem pari studio recrearet, adortus est Persas, triumphum exinde relaturus, et cognomentum, si consiliis eius et factis illustribus decreta caelestia congruissent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 26:1)
facto igitur decreto patrum ut, quotiens quid spectaculi usquam publice ederetur, primus subselliorum ordo uacaret senatoribus, Romae legatos liberarum sociarumque gentium uetuit in orchestra sedere, cum quosdam etiam libertini generis mitti deprendisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 44장 1:2)
nec mea decreto damnasti facta senatus, nec mea selecto iudice iussa fuga est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 159)
Vt scias, inquit, seruos fuisse, decretum postea factum est Atheniensium, quo iuberentur et liberi et ciues esse.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 16:5)
Mulieres fere omnes in maiorem modum exosus fuisse dicitur, sive quod natura abhorruit a mulierum coetu sive quod duas simul uxores habuerat, cum id decreto ab Atheniensibus facto ius esset, quarum matrimonii pertaedebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XX 7:1)
nam decretum in futurum factum est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 16:12)
nec eo segnius iudicia ex decreto coram iis facto Rhodii exercebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 107:2)
igitur factum senatus consultum ne decreta patrum ante diem ad aerarium deferrentur idque vitae spatium damnatis prorogaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 51장4)
postea iustum bellum decretis civitatis ultro indicendo factum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 153:3)
et ager Belbinates, quem iniuria tyranni Lacedaemoniorum possederant, restitutus eidem civitati ex decreto vetere Achaeorum, quod factum erat Philippo Amyntae filio regnante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 413:1)
reliqua plena adhuc et laudis et gratiae, digna iis libris quos dilaudas, conservatae civitates, cumulate publicanis satis factum, offensus contumelia nemo, decreto iusto et severo perpauci nec tamen quisquam ut queri audeat, res gestae dignae triumpho;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 3 7:1)
et id quidem coarguere Cycliadas, praetor Achaeorum, nihil attinere ratus, id modo cum dixisset, non licere legibus Achaeorum de aliis rebus referre quam propter quas convocati essent, decreto de exercitu parando adversus Nabim facto consilium fortiter ac libere habitum dimisit, inter adsentatores regios ante eam diem habitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 283:1)
et cum exercitum in armis esse, bellumque hostibus inferre oportuit, nihil aliud quam parata decretaque nonnulla, ad milites scribendos, factum est Aerarium quoque ad summum inopiae deductum:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.17)

SEARCH

MENU NAVIGATION