라틴어 문장 검색

Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix operuit castra; mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum.
그날 저녁에 메추라기 떼가 날아와 진영을 덮었다. 그리고 아침에는 진영 둘레에 이슬이 내렸다. (불가타 성경, 탈출기, 16장13)
Ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et demisit in castra itinere, quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum; volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram.
그때 주님에게서 바람이 일어나, 바다 쪽에서 메추라기를 몰아다가 진영을 돌아가며 진영 이쪽과 저쪽으로 하룻길 되는 너비로 떨어뜨려, 땅 위에 두 암마가량 쌓이게 하였다. (불가타 성경, 민수기, 11장31)
Surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum, qui parum, decem choros; et extenderunt eas per gyrum castrorum.
그러자 백성은 일어나 그날 온종일 밤새도록, 그리고 이튿날도 온종일 메추라기를 모았는데, 적게 거둔 사람이 열 호메르를 모았다. 그들은 그것들을 진영 둘레에 널어놓았다. (불가타 성경, 민수기, 11장32)
Petierunt, et venit coturnix et pane caeli saturavit eos.
그들이 청하자 메추라기 떼를 불러오시고 하늘의 빵으로 그들을 배불리셨다. (불가타 성경, 시편, 105장40)
Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat.
엘리야 예언자가 불처럼 일어섰는데 그의 말은 횃불처럼 타올랐다. (불가타 성경, 집회서, 48장1)
Et tertius angelus tuba cecinit. Et cecidit de caelo stella magna ardens tamquam facula et cecidit super tertiam partem fluminum et super fontes aquarum.
셋째 천사가 나팔을 불자, 횃불처럼 타는 큰 별이 하늘에서 떨어져 강들의 삼분의 일과 샘들을 덮쳤습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 8장10)
Illic coturnicem figurae draconis ignorantem fallaciam, imaginariae vocis decipiebant sophismata.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:110)
Turci vero, videntes hujus ingenii instrumentum in detrimento urbis posse praevalere, faculas ardentes cum [0432C] pice et adipe jactant super machinam, et saxeas moles convolvunt a moenibus, si sic aliqua arte ars muro illata destruatur, et inclusi in ea absterreantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:4)
Sollicitabat etiam eos hac maxime de causa, ne custos murorum, suae vicis in ordine, faculam in manu ferens, moenia urbis muros et turres perlustrans ad providendum, ascendentes propalaret, sicque in periculo vitae suae, expergefactis hostibus, haberentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 34:7)
Interea custos murorum in gyro civitatis, perlustratis moenibus, ad visitandos vigiles Turcorum et commonendos, faculam manu ferens, viris immissis occurrit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 42:1)
Stella cum facula apparuit, quae dicitur cometes, splendens per dies quindecim.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 6:3)
extraque hastam, hastile, ligna, poma, pabulum, utrem, follem, faculam si quid ibi inveneris sustulerisve quod tuum non erit, quod pluris nummi argentei erit, uti tu ad C. Laelium C. filium consulem Luciumve Cornelium P. filium sive quem ad tuter eorum iusserit proferes, aut profitebere in proximo quidquid inveneris sustulerisve dolo malo, aut domino suo, cuium id censebis esse, reddes, uti quod rectum factum esse voles.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 3:4)
Qui faculam praefers, Phileros, quae nil opus nobis?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 13:2)
Et magnifice ab Iasone et civitate susceptus, cum facularum luminibus et acclamationibus introductus est; deinde sic in Phoenicen exercitum convertit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장22)
Quid angustiarum habeant nuptiae, didicisti in ipsis nuptiis et quasi coturnicum carnibus usque ad nausiam saturata es.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION