라틴어 문장 검색

Scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius.
빚쟁이가 그의 것을 모조리 잡아채고 남들이 그의 벌이를 빼앗으며 (불가타 성경, 시편, 109장11)
Et erit sicut populus sic sacerdos, et sicut servus sic dominus eius, sicut ancilla sic domina eius, sicut emens sic ille qui vendit, sicut fenerator sic is qui mutuum accipit, sicut qui repetit sic qui debet.
서민도 사제도 종도 상전도 여종도 안주인도 사는 이도 파는 이도 빌려 주는 이도 빌리는 이도 빚 준 이도 빚진 이도 마찬가지다. (불가타 성경, 이사야서, 24장2)
" Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta.
“어떤 채권자에게 채무자가 둘 있었다. 한 사람은 오백 데나리온을 빚지고 다른 사람은 오십 데나리온을 빚졌다. (불가타 성경, 루카 복음서, 7장41)
"Fenerator, qui miseretur pauperis:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 16:8)
Avens crebro tuis affatibus laetificari et instinctu tui sermonis, quod me paulo ante iucundissime salva caritate pulsasti, paria redhibere non destiti, ne silentium meum paenitudinem appellasses.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 1:1)
Reddite igitur animas, quas truculenta vestra manus, contorsit, et, sicuti a nobis vester Hercules redhibetur, sic etiam a vobis tantorum animae reddantur.
(아우구스티누스, 편지들, 16. (A. D. 399 Epist. L) Ductoribus Ac Principibus Vel Senioribus Coloniae Sufetanae Augustinus Episcopus11)
et an eunuchus et steriles mulieres redhiberi possint;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 1:2)
Labeonem respondisse aiunt redhiberi posse quasi morbosum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 8:1)
Nam cum redhiberi Labeo, quasi minus sanam, putasset, negasse aiunt Trebatium ex edicto agi posse, si ea mulier a principio genitali sterilitate esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 11:1)
alii enim redhiberi omnimodo debere, alii contra, nisi id vitium morbo contractum esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 12:2)
Faenerator, inquit, appellatus est quasi φαινεράτωρ, ἀπο` τοῦ φαίνεσθαι ἐπι` το` χρηστότερον, quoniam id genus hominum speciem ostentent et commodi esse videantur inopibus nummos desiderantibus, idque dixisse ait Hypsicraten quempiam grammaticum, cuius libri sane nobiles sunt super his, quae a Graecis accepta sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 6:3)
Faenerator enim, sicuti M. Varro in libro tertio De Latino , a faenore est nominatus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 8:1)
Idcirco et M. Catonem et ceteros aetatis eius feneratorem sine a littera pronuntiasse tradit, sicuti fetus ipse et fecunditas appellata.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 9:1)
In libro secundo scriptum et inventum est, recepticium servum dici nequam et nulli pretii, qui, cum venum esset datus, redhibitus ob aliquod vitium receptusque sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 3:3)
Gravia haec homini habenti sensum: obiurgatio peregrinationis et improperium feneratoris.
(불가타 성경, 집회서, 29장35)

SEARCH

MENU NAVIGATION