라틴어 문장 검색

Danista Scelestiorem ego annum argento faenori numquam ullum vidi quam hic mihi annus optigit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 11)
danista adest, qui dedit <argentum faenore>, qui amica est empta quoque . manifesta res est, nisi quid occurro prius, ne hoc senex resciscat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 15)
tu solus, credo, faenore argentum datas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1147)
adeo etiam argenti faenus creditum audio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1200)
Me suasore atque impulsore id factum audacter dicito, qui subegi, faenore argentum ab danista ut sumeret, quod isti dedimus arraboni.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 332)
fateor potavisse, amicam liberasse absente te, faenore argentum sumpsisse;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 235)
quis enim te deficiente crumina et crescente gula manet exitus, aere paterno ac rebus mersis in ventrem faenoris atque argenti gravis et pecorum agrorumque capacem?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI16)
quia triduom hoc unum modo foro operam adsiduam dedo, dum reperiam qui quaeritet argentum in faenus, hic vos dormitis interea domi, atque erus in hara, haud aedibus, habitat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 437)
Sed Philolachetis servom eccum Tranium, qui mihi neque faenus neque sortem argenti danunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 148)
"viginti milia faenus pigneribus positis, argenti vascula puri, sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes de grege Moesorum."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX66)
id adeo argentum ab danista apud Thebas sumpsit faenore, in dies minasque argenti singulas nummis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1177)
quin hodie adlatae tabellae sunt ad eam a Stratippocle, eum argentum sumpsisse apud Thebas ab danista faenore, id paratum et sese ob eam rem id ferre.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 2121)
"Inibi iste Milo deversatur ampliter nummatus et longe opulentus, verum extremae avaritiae et sordis infimae infamis homo, foenus denique copiosum sub arrabone auri et argenti crebriter exercens, exiguo Lare inclusus et aerugini semper intentus, cum uxorem etiam calamitatis suae comitem habeat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 19:19)
Argenti dare quadraginta minas, quod danistae detur, unde ego illud sumpsi faenore.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 216)
Abram autem erat dives valde in pecoribus, argento et auro.
아브람은 가축과 은과 금이 많은 큰 부자였다. (불가타 성경, 창세기, 13장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION