라틴어 문장 검색

Insidens autem equo, ante alios celsior, ipse praeibat agminibus cunctis, aureum capitis arietini figmentum, interstinctum lapillis, pro diademate gestans, multiplici vertice dignitatum, et gentium diversarum comitatu sublimis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 3:1)
quae nudis longum ostendit cervicibus aurum consulit ante falas delphinorumque columnas an saga vendenti nubat caupone relicto.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI288)
Ideo et Ammonem, quem deum solem occidentem Libyes existimant, arietinis cornibus fingunt, quibus maxime id animal valet, sicut sol radiis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 19:1)
unde factum est Iovi Ammoni ab arenis dicto simulacrum cum capite arietino:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1963)
unde factum est, ut Iovi Ammoni, ab arenis dicto, templum cum simulacro cum cornibus arietinis constitueretur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1968)
alii inter Cyrenas atque Carthaginem locum tradunt fuisse, in quo pastores puerum arietinis cornibus insignem, in arena sedentem ac vaticinantem deprehenderunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 19611)
hoc autem telo pugnatur de turribus, quas falas dici manifestum est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7023)
unde et in circo falae dicuntur divisiones inter euripum et metas, quod ibi constructis ad tempus turribus, his telis pugna edi solebat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7024)
Iuvenalis consulit ante falas delphinorumque columnas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7025)
ergo a falis dicta est falarica, sicut a muro muralis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7026)
super arietem cicer arietinum, super taurum bubulae frustum, super geminos testiculos ac rienes, super cancrum coronam, super leonem ficum Africanam, super virginem steriliculam, super libram stateram in cuius altera parte scriblita erat, in altera placenta, | super scorpionem pisciculum marinum, | super sagittarium oclopetam, super capricornum locustam marinam, super aquarium anserem, super pisces duos mullos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 35:4)
ubi sunt isti plagipatidae, ferritribaces viri, vel isti qui hosticas trium nummum causa subeunt sub falas, ubi quinis aut denis hastis corpus transfigi solet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 16)

SEARCH

MENU NAVIGATION