라틴어 문장 검색

Si autem et hunc librum vel hunc in eo libro locum esse negaverit suum, ego quidem idoneos testes habeo honestos et fideles viros et eius sine dubio dilectores, quibus adtestantibus purgare me possum quod eundem librum ipsi mihi dederint et ibi hoc legatur eumque Pelagii esse dixerint, ut saltem hoc mihi sufficiat, ne dicat a me fuisse sive conscriptum sive falsatum.
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 10:1)
Ex oculorum optutu, superciliorum aut remissione aut contractione, ex maestitia, ex hilaritate, ex risu, ex locutione, ex reticentia, ex contentione vocis, ex summissione, ex ceteris similibus facile iudicabimus, quid eorum apte fiat, quid ab officio naturaque discrepet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 188:2)
Nam, cum ex duodecim tabulis satis esset ea praestari, quae essent lingua nuncupata, quae qui infitiatus esset, dupli poenam subiret, a iuris consultis etiam reticentiae poena est constituta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 82:2)
Sed huius modi reticentiae iure civili conlprehendi non possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 84:3)
digestio, interpellatio, contentio, reticentia, commendatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 205:4)
digestio, interpellatio, contentio, reticentia, commendatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 32:3)
quam idem Cicero reticentiam, Celsus obticentiam, nonnulli interruptionem appellant, et ipsa ostendit aliquid adfectus vel irae, ut.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 101:1)
est alia non quidem reticentia, quae sit imperfecti sermonis, sed tamen praecisa velut ante legitimum finem oratio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 104:1)
enicas me miserum tua reticentia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 2107)

SEARCH

MENU NAVIGATION