라틴어 문장 검색

Alienati sunt peccatores ab utero erraverunt a ventre, qui loquuntur falsa.
악인들은 어미 배에서부터 변절하고 거짓말쟁이들은 어미 품에서부터 빗나간다. (불가타 성경, 시편, 58장4)
Et respondit Ieremias: " Falsum est! Non fugio ad Chaldaeos ". Et non audivit eum; sed comprehendit Ierias Ieremiam et adduxit eum ad principes.
그러자 예레미야가 “그렇지 않소. 나는 지금 칼데아인들에게로 넘어가는 것이 아니오.” 하고 말하였다. 그러나 이르이야는 예레미야의 말을 듣지 않고, 그를 붙잡아 대신들에게 데려갔다. (불가타 성경, 예레미야서, 37장14)
Et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree: " Noli facere verbum hoc; falsum enim tu loqueris de Ismael ".
그러나 아히캄의 아들 그달야는 카레아의 아들 요하난에게, “그대는 그런 일을 해서는 안 되오. 그대가 이스마엘에 관해 거짓말을 하고 있는 것이 틀림없소.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 예레미야서, 40장16)
Vir autem quidam nomine Simon iampridem erat in civitate magias faciens et dementans gentem Samariae, dicens esse se aliquem magnum;
그 고을에는 전부터 시몬이라는 사람이 살고 있었는데, 그는 마술을 부려 사마리아의 백성을 놀라게 하면서 자기가 큰 인물이라고 떠들어 댔다. (불가타 성경, 사도행전, 8장9)
Attendebant autem eum, propter quod multo tempore magiis dementasset eos.
사람들이 그의 말에 귀를 기울인 것은 그가 오랫동안 마술로 그들을 놀라게 하였기 때문이다. (불가타 성경, 사도행전, 8장11)
Potest itaque facere Deus quod nequaquam facturus est. Falsumque omnino esse liquet quod jam supra astruximus, Deum videlicet ea tantum facere posse quae quandoque faciat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:17)
Nonas Magias, ora nona, in laetanias Domini, quasi media ora.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1143)
tanti criminis descriptione ne tamen omnino desistere uideretur, calumniam magiae, quae facilius infamatur quam probatur, eam solum sibi delegit ad accusandum.
(아풀레이우스, 변명 2:3)
num ergo haec sunt crimina mea et nomine erratis, qui me magiae detulistis?
(아풀레이우스, 변명 9:10)
igitur hoc ipsum argumentum est nihil opus magia fuisse, ut nubere uellet mulier uiro, uidua caelibi, maior iuniori.
(아풀레이우스, 변명 25:12)
Nunc, ut institui, proficiscar ad omnia Aemiliani huiusce deliramenta orsus ab eo, quod ad suspicionem magiae quasi ualidissimum in principio dici animaduertisti, nonnulla me piscium genera per quosdam piscatores pretio quaesisse.
(아풀레이우스, 변명 27:1)
quis enim ab illis obsonare audebit, si quidem statuitur omnia edulia quae depenso parantur non cenae, sed magiae desiderari?
(아풀레이우스, 변명 27:10)
audi sis, Tannoni Pudens, quam multa nescieris, qui de piscibus argumentum magiae recepisti.
(아풀레이우스, 변명 28:12)
Haec et alia apud plerosque de magiis et pueris lego equidem, sed dubius sententiae sum, dicamne fieri posse an negem, quamquam Platoni credam inter deos atque homines natura et loco medias quasdam diuorum potestates intersitas, easque diuinationes cunctas et magorum miracula gubernare;
(아풀레이우스, 변명 41:1)
magia ista, quantum ego audio, res est legibus delegata, iam inde antiquitus XII tabulis propter incredundas frugum inlecebras interdicta, igitur et occulta non minus quam tetra et horribilis, plerumque noctibus uigilata et tenebris abstrusa et arbitris solitaria et carminibus murmurata, cui non modo seruorum, uerum etiam liberorum pauci adhibentur:
(아풀레이우스, 변명 45:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION