라틴어 문장 검색

Haec ubi fama rumorum nutrix maligna dispersit, urebatur dimicandi studio Theruingorum natio omnis, et inter metuenda multa periculorumque praevia maximorum, vexillis de more sublatis, auditisque triste sonantibus classicis, iam turmae praedatoriae concursabant, pilando villas et incendendo, vastisque cladibus quicquid inveniri poterat permiscentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 8:1)
instantem regi Armenio Partimque cometen prima videt, famam rumoresque illa recentis excipit ad portas, quosdam facit;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI216)
resistes autem, si adversus famam rumoresque hominum satis firmus steteris, si te neque collegae vana gloria neque tua falsa infamia moverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 486:3)
Nam, ut bene novistis, virgo cito perdit honorem, et eius fama modico rumore brevique dissolvitur aura.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 17:3)
Fama tamen rumorque loquebatur incertus, Constantium voluntatem ordinasse postremam, in qua Iulianum (ut praediximus) scripsit heredem, et his quos diligebat, fidei commissa detulit et legata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 15장 5:1)
Itaque famas et rumores et apparatus belli saepe excitabat, donec pacis conditiones in melius flecteret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:12)
Quae civitates commodius suam rem publicam administrare existimantur, habent legibus sanctum, si quis quid de re publica a finitimis rumore aut fama acceperit, uti ad magistratum deferat neve cum quo alio communicet,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 20장1)
ergo egressi, ego veterum legatorum, vos priorum exercituum terminos, finem Britanniae non fama nec rumore, sed castris et armis tenemus:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 3:1)
famam atque rumores pars altera consensum civitatis et velut publicum testimonium vocat, altera sermonem sine ullo certo auctore dispersum, cui malignitas initium dederit, incrementum credulitas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 17:1)
Sic et modo falsa fama et falsus rumor cito dilabitur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 23:4)
Procul a libellis nigra sit meis fama, Quos rumor alba gemmeus vehit pinna:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, III4)
Divulgatus enim amor aestimationem non servat amantis, sed eius famam sinistris solet cauteriare rumoribus et poenitentem prorsus saepe reddit amantem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 2:5)
rumore secundo hoc est bona fama, cum neminem laederent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 901)
fas quoque ab ore freti longaeque Propontidos undis huc aliquem certo vela dedisse Noto - quisquis is est, memori rumorem voce referre et fieri famae parsque gradusque potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1218)
Haec eo enarrante, veteris fortunae et illius beati Lucii praesentisque aerumnae et infelicis asini facta comparatione medullitus ingemebam, subiitque me non de nihilo veteris priscaeque doctrinae viros finxisse ac pronuntiasse caecam et prorsus exoculatam esse Fortunam, quae semper suas opes ad malos et indignos conferat, nec unquam iudicio quemquam mortalium eligat, immo vero cum iis potissimum dei versetur, quos procul si videret, fugere deberet, quodque cunctis est extremius, varias opiniones, immo contrarias nobis attribuat, ut et malus boni viri fama glorietur et innocentissimus contra noxio rumore plectatur.
(아풀레이우스, 변신, 7권 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION