라틴어 문장 검색

quod genuino quodam more caput digito uno scalpebat, quodque aliquandiu tegendi ulceris causa deformis fasciola candida crus colligatum gestabat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 4:2)
"Propheta sic propitiatus herbulam quampiam ob os corporis et aliam pectori eius imponit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:63)
"Specta denique quam parvis quamque futilibus tanta res procuretur herbulis:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:12)
nam cum multas villulas et casas amplas praeteriremus, hortulum quendam prospexi satis amoenum, in quo praeter ceteras gratas herbulas rosae virgines matutino rore florebant.
(아풀레이우스, 변신, 3권 26:6)
Ergo igitur cum in isto cogitationis salo fluctuarem, aliquanto longius video frondosi nemoris convallem umbrosam, cuius inter varias herbulas et laetissima virecta fulgentium rosarum mineus color renidebat:
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:1)
hic cruorem praeterfluentis aquae rore deluere, ille spongeis inacidatis tumores comprimere, alius fasciolis hiantes vincire plagas.
(아풀레이우스, 변신, 8권 6:15)
Capellae pauculae tondebant herbulas, et in modum Paridis Phrygii pastoris barbaricis amiculis humeris defluentibus pulchre indusiatus adolescens, aurea tiara confecto capite, pecuarium simulabat magisterium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 30:2)
ponas insignia morbi,fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille dicitur ex collo furtim carpsisse coronas,postquam est inpransi correptus voce magistri?
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장177)
Crebra munuscula et orariola et fasciolas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:38)
Papillae fasciolis conprimuntur et crispanti cingulo angustius pectus artatur.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:7)
Ipsum iactant adsidere lectulo, obstetrices adhibere languenti, portare matulam, calefacere lintea, plicare fasciolas.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 8:12)
cervaeque paulo ante partum perpurgant se quadam herbula quae seselis dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 127:1)
ponas insignia morbi, fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille dicitur ex collo furtim carpsisse coronas, postquam est inpransi correptus voce magistri?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:21)
ut, quae summo solo sparsa sunt semina, celerius se effundunt, et imitatae spicas herbulae inanibus aristis ante messem flavescunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 104:2)
Sicut in arvo, quod segeti proscissum est, aliqui flores internascuntur, non tamen huic herbulae, quamvis delectet oculos, tantum operis insumptum est - aliud fuit serenti propositum, hoc supervenit - , sic voluptas non est merces nec causa virtutis sed accessio, nec quia delectat placet, sed, si placet, et delectat.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 45:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION