라틴어 문장 검색

Corona sapientium divitiae eorum, fatuitas stultorum fatuitas est.
지혜로운 이들의 면류관은 부유함이고 우둔한 자들의 화관은 미련함이다. (불가타 성경, 잠언, 14장24)
Et in prophetis Samariae vidi fatuitatem: prophetabant in Baal et decipiebant populum meum Israel.
나는 사마리아 예언자들에게서 고약한 일을 보았다. 그들은 바알의 이름으로 예언하고 내 백성 이스라엘을 잘못 이끌었다. (불가타 성경, 예레미야서, 23장13)
interdum puerōrum quīdam sē vertit et nārēs fastīdiōsē corrūgāvit.
때때로 아이들 중 어떤 애가 뒤를 돌아보고는 경멸하듯이 코를 찡그렸다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdus Oribiliī45)
Quas ego brevitatis studio praetereo, ne alicuius fastidiosi offensam incurrem iusto prolixior, credens, ista posse sufficere.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 20:3)
Sunt enim quidam qui in dominarum aspectu adeo loquendi vigorem amittunt quod bene concepta recteque in mente disposita perdunt, nec possunt aliquid ordine recto proponere, quorum satis videtur arguenda fatuitas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 1:6)
Tua igitur est multum fatuitas cohibenda, quod alti generis indignus tibi quaeris amantem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:13)
ut si non satiari ut iste, qui nescio quot ferculis devoratis, nunc me quasi ad reliquias suas fastidiosus ascivit, saltem modicum valeam refocillari.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:35)
sapientiae splendor fatuitatis deviat in occasum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:13)
non ut fastidiosa continuetur oratio, sed ut assidua frequenter effundatur (Ibid., 9).
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 7:5)
sed fastidiosum est enarrare.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 67:5)
Iam enim dissensio regum nostrorum et desolatio paganorum per regna nostra fastidiosum est enarrare.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 80:4)
Mori velle non tantum fortis aut miser, sed etiam fastidiosus potest.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:22)
Etenim ad negotia promovenda satius proculdubio fuerit virum eligere paulo absurdiorum quam huiusmodi formalistam fastidiosum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:24)
Itaque si quis in notando segnis sit aut fastidiosus, memoria illi opus et bona.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:25)
Nam quanto est cultior, tanto laetior avis conspici- tur, eaque tam fastidiosa est, ut saepe sedes suas perosa, si detur avolandi potestas, relinquat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION