라틴어 문장 검색

Illic alauda quasi nobilis citharista, non studii artificio, sed naturae magisterio musicae perdocta scientiam, citharam praesentabat in ore, quae tonos in tenues subtilizans particulas, semi tonia in gumphos divisibiles dividebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:116)
Unde per loca itidem deserta et sola, magno necessitatis ducente solacio, celerius quam potuit sperari reversi, confirmavimus animos haesitantium, unum e navalibus pontem transisse reges absque ulla circumitione perdoctos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 2:1)
Advenit, o socii, nunc abeundi tempus e vita impendio tempestivum, quam reposcenti naturae, ut debitor bonae fidei redditurus, exulto, non (ut quidam opinantur) afflictus et maerens, philosophorum sententia generali perdoctus, quantum corpore sit beatior animus, et contemplans, quotiens condicio melior a deteriore secernitur, laetandum esse potius quam dolendum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 14:2)
Fessus denique inopia commeatuum, et obstinatione nimia defensorum, discedere iam parabat, cum inter haec clausi apud Nicaeam, patefactis subito portis, egressi, munitorum magna parte prostrata, ductore fidentissimo Rumitalca, properabant ardenter circumventuri Valentem a tergo, nondum a Chalcedonos suburbano digressum, et patrassent conata, ni rumore quodam praeverso, imminens exitium ille perdoctus, instantem vestigiis hostem per Sunonensem lacum et fluminis Galli sinuosos amfractus propere discedendo, frustra sequentem lusisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 2:1)
Et primum me quidem mensam accumbere suffixo cubito, dein alluctari et etiam saltare sublatis primoribus pedibus perdocuit, quodque esset apprime mirabile, verbis nutum commodare, ut quod nollem relato, quod vellem deiecto capite monstrarem, sitiensque pocillatore respecto, ciliis alterna connivens, bibere flagitarern Atque haec omnia perfacile oboediebam, quae nullo etiam monstrante scilicet facerem:
(아풀레이우스, 변신, 10권 17:3)
tum duos omnium mortalium impudicitia ignavia luxuria deterrimos velut ad perdendum imperium fataliter electos non senatus modo et eques, quis aliqua pars et cura rei publicae, sed vulgus quoque palam maerere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 50장2)
nec Otho quasi ignosceret sed deos testis mutuae reconciliationis adhibens, statim inter intimos amicos habuit et mox bello inter duces delegit, mansitque Celso velut fataliter etiam pro Othone fides integra et infelix.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장6)
' ad eludendas autem uaticinationes, quibus felix et inuictum in ea prouincia fataliter Scipionum nomen ferebatur, despectissimum quendam ex Corneliorum genere, cui ad opprobrium uitae Saluitoni cognomen erat, in castris secum habuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 59장 1:5)
nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest, multorum exitio perdocti quod sumus ante.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:13)
at vigiles mundi magnum versatile templum sol et luna suo lustrantes lumine circum perdocuere homines annorum tempora verti et certa ratione geri rem atque ordine certo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:1)
nam tardantem dicere non possumus eum qui fataliter sequebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2113)
per quod intellegimus fataliter Aenean ad inferos descendisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6902)
quo omine sollicitatos conditores misisse ad Tusciam ad aruspicem illius temporis nominatum, qui iam indicaverat Argo filio suo, tributum fataliter esse, ut is locus orbi imperitaret, in quo illud caput esset inventum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 34515)
debita fataliter ad exitium destinata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3751)
alii sic legunt 'tenuique Minerva inpositum', quasi fato datum, id est cui haec est necessitas fataliter data.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4095)

SEARCH

MENU NAVIGATION