라틴어 문장 검색

Interest enim fatigatio morbum an sitis, an frigus an calor, an uigilia an fames fecerit, an cibi uinique abundantia, an intemperantia libidinis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 52:2)
Interest enim, fatigatio morbum, an sitis, an frigus, an calor, an vigilia, an fames fecerit, an cibi vinique abundantia, an intemperantia libidinis.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 52:2)
Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis; nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis evangelium Dei.
형제 여러분, 여러분은 우리의 수고와 고생을 잘 기억하고 있을 것입니다. 우리는 여러분 가운데 누구에게도 폐를 끼치지 않으려고 밤낮으로 일하면서, 하느님의 복음을 여러분에게 선포하였습니다. (불가타 성경, 테살로니카 신자들에게 보낸 첫째 서간, 2장9)
neque gratìs panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus;
아무에게서도 양식을 거저 얻어먹지 않았으며, 오히려 여러분 가운데 누구에게도 폐를 끼치지 않으려고 수고와 고생을 하며 밤낮으로 일하였습니다. (불가타 성경, 테살로니카 신자들에게 보낸 둘째 서간, 3장8)
ergo privatio somni nil aliud est nisi animalium virtutum fatigatio cum diminutione naturalium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:9)
Hae sunt nutrices discordiae, sorores insaniae, intemperantiae matres, immunditiae venatrices.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:14)
His expulsis, consiliis eorum patefactis, Christiani nullam spem ultra reddendae turris habentes, eo quod nimium in palam omnia egerint, post longam fatigationem et diversos illi cruciatus illatos, fere sub unius mensis spatio vexatum in aspectu omnium Turcorum ante urbis moenia trahentes misellum, vixque palpitantem [0471C] prae tormentis, amputato collo peremerunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 112:6)
Mox pro auditae urbis desiderio et amore videndi sanctam civitatem obliti laborem suamque fatigationem, amplius quam solebant iter maturant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:16)
Sin eciam libidinum intemperantia accesserit duplex malum est, quodet ipsa senectus dedecus concipit, et adolescentium facit impudentioremintemperantia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 86:13)
Si ergo lutum est corpus, oblinit nos utique, non diluit, et coinquinat animam inquinamento intemperantiae.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:4)
Harum generationum quaedam femineae sunt, malitia, petulantia, luxuries, intemperantia, impudicitia, aliaque hujusmodi vitia, quibus animi nostri quaedam enervatur virilitas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:10)
Exoriri ex intemperantia diluvium, quodve adhibendum ei remedium sit, ostenditur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 1:3)
Intemperantia enim accendit libidinem, cruditatem generat, corruptelam creat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:3)
et ideo propter intemperantiam eorum supervenisse diluvium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 3:12)
Hac exitiali peste quassatis, paucis intemperantia aestuum consumptis, quos multitude augebat, tandem nocte quae diem consecuta est decimum, exiguis imbribus disiecto concreto spiritu et crassato, sospitas retenta est corporum firma.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 4장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION