라틴어 문장 검색

Quibus ex castris cum locus angustus atque impeditus esset transeundus, Pharnaces in insidiis delectos pedites omnisque paene disposuit equites, magnam autem multitudinem pecoris intra eas fauces dissipari iussit paganosque et oppidanos in his locis obversari, ut sive amicus Domitius eas angustias transiret, nihil de insidiis suspicaretur, cum in agris et pecora et homines animum adverteret versari tamquam amicorum adventu, sive inimicus ut in hostium finis veniret, praeda diripienda milites dissiparentur dispersique caederentur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 36:4)
ad ea visenda pecuniasque, quae a colonis debentur, exigendas totamque rem et cognoscendam et administrandam legatos equites Romanos misimus, Q. Fufidium Q. f., M. Faucium M. f., Q. Mamercium Q. f.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 11 1:3)
Dum loquitur, ipsum accipiter necopinum rapit Questuque vano clamitantem interficit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Passer ad leporem consiliator.5)
Nocte gravem somno necopina perdere morte me parat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 27:12)
at quoniam concurrere comminus hosti non datur, occulta necopinum perde sagitta!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 62:7)
cum vagor aspectu visusque per omnia duco, calcabam necopinus opes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci23)
poplite nunc sidunt flexo, nunc lubrica forti pectora confidunt plausu, nunc ignea tollunt crura brevemque fugam necopino fine reponunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권225)
illum rigida arma caventem avocat ac manibus necopinum interserit ictum callidus et mediam designat volnere frontem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권302)
nee mora, cum vinclis onerique elapsus iniquo circuit errantem et tergo necopinus inhaeret, mox latus et firmo celer implicat ilia nexu, poplitibus genua inde premens evadere nodos nequiquam et lateri dextram insertare parantem improbus, horrendum visu ac mirabile pondus, sustulit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권344)
semifer aeria talis Centaurus ab Ossa desilit in valles, ipsum nemora alta tremiscunt, campus equum, trepidi cursu glomerantur anhelo Labdacidae, premit ille super, necopinaque ferro colla metens linquit truncos post terga cadentes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권105)
deinde, postquam signa ferri ac testudine succedi ad portam obsessasque fauces agmine hostium viderunt, priusquam experirentur certamen metu in deditionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 457:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION