라틴어 문장 검색

Atque hic tantus vir ut naturam fautricem habuerat in tribuendis animi virtutibus, sic maleficam nactus est in corpore fingendo:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 1:1)
atque ut odia, invidiae, despicationes adversantur voluptatibus, sic amicitiae non modo fautrices fidelissimae, sed etiam effectrices sunt voluptatum tam amicis quam sibi, quibus non solum praesentibus fruuntur, sed etiam spe eriguntur consequentis ac posteri temporis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 87:1)
Sed lo/nge a leto nu/mine aspello/r Iovis, Atque hae/c vetusta, sae/clis glomerata ho/rridis, Lucti/fica clades no/stro infixa est co/rpori;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 25:2)
Ecce viri fautrix, superas delapsa per auras, Pallas adest motaeque iubet supponere terrae vipereos dentes, populi incrementa futuri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 12:2)
prona nam clementia haud difficulter supplicem mortalium solvit reatum fitquc fautrix flentium.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium49)
ita nostrae omni est fautrix familiae.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 862)
facite ut vestra auctoritas Meae auctoritati fautrix adiutrixque sit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act prologue, ALTER PROLOGUS.28)
inde optume aspellam virum de supero, cum huc accesserit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 417)
hic illest dies, cum nulla vitae meae salus sperabilest, neque exilium exitio est neque adeo spes, quae mi hunc aspellat metum, nec subdolis mendaciis mihi usquam mantellum est meis, [nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum obviam est] neque deprecatio perfidiis meis nec male factis fuga est, nec confidentiae usquam hospitium est nec deverticulum dolis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 33)
aspellito, detrude, deturba in viam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 24)
[ille qui aspellit is compellit, ille qui consuadet vetat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 263)
usque abegi, aspuli, iussi abi
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 762)

SEARCH

MENU NAVIGATION