라틴어 문장 검색

unus omnium quae sunt quaeque videntur esse, princeps et origo est. Hic superabundantis majestatis fecunditate de se mentem creavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:3)
Quod vero ait mentem esse ex fecunditate majestatis, tale est ac si diceret, sapientiam ex ipsa omnipotentia esse natam, proprie namque majestas ac reverentia potentiae ascribi solet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:12)
Quoniam omnis excessus, temperatae mediocritatis incessum disturbat, [0456D] et abundantiae morbidae inflatio quasi in quaedam apostemata vitiorum exuberat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:6)
Et quoniam apud quem desidiae torpor castrametatur, ab eo omnis virtutis militia relegatur, otiique sterilitas, pravae sobolis, solet fecunditatem efficere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:40)
Qui sicut multimodae aetatis vicaria facie fluctuabat, sic ejus staturam ancipitem, nunc quantitas minor humilius dehumabat, nunc aequilibratae mediocritatis libramina, staturae ampliabant inopiam, nunc audaci proceritate quantitatis, giganteis contendebat excessibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:3)
Hujus statura mediocritatis erat circumscripta limitibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:2)
sed mediocritatis obedientes canonibus, nec nimiae brevitatis decurtatione truncatae, a terrae superficie peregrinantes evaserant, nec portionibus superfluis terrae faciem tunicabant, sed eam brevi osculi degustatione libabant:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:6)
In vestibus, pictura suarum litterarum fidelitate docebat, quae in hominum verbis debeat esse circumcisio, quae in factis circumspectio, quae in habitu mediocritas, quae in gestu severitas, quae in cibis refrenatio oris, quae in potu castigatio gutturis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:9)
Cujus statura mediocritatis canone modificata decenter, nec de diminutione querebatur apheresis, nec de superfluitatis prothesi tristabatur, cujus caput pruinosis canitiei crinibus investitum, hiemalis senii gerebat signaculum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:2)
Sicut segetem nimia sternit ubertas, sic rami honerefranguntur, sic ad maturitatem non pervenit nimia fecunditas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 49:3)
Quare mediocritas magis circa divitias et paupertas optanda est quam nimietasvel magnitudo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 49:4)
Quare eciam Tullius dixit, "Nunquam enimiratus quod accedit a penam mediocritatem;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:33)
"Numquam enim iratus qui accedit ad penam mediocritatem illamtenebit, que est inter nimium et parum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 14:13)
Latro diem refugit quasi criminis testem, lucem adulter erubescit quasi adulterii consciam, parricida terrarum fecunditatem fugit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:14)
Secuturo enim diluvio non debuit aestimari defuisse gratiam fecunditatis illi generationi, quam diluvia absorbuerunt:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION