라틴어 문장 검색

unus omnium quae sunt quaeque videntur esse, princeps et origo est. Hic superabundantis majestatis fecunditate de se mentem creavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:3)
Quod vero ait mentem esse ex fecunditate majestatis, tale est ac si diceret, sapientiam ex ipsa omnipotentia esse natam, proprie namque majestas ac reverentia potentiae ascribi solet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:12)
Quid prelarga manus Nature possit et in quo Gracius effundat dotes, exponit in isto, In quo, pubescens tenera lanugine florum, Sideribus stellata suis, succensa rosarum Murice, terra nouum contendit pingere celum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:4)
Virginis in dextra, foliorum crine comatus, Flore tumens, fructus expectans, ramus oliue Pubescit nec matris humi solacia querit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:13)
Et quoniam apud quem desidiae torpor castrametatur, ab eo omnis virtutis militia relegatur, otiique sterilitas, pravae sobolis, solet fecunditatem efficere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:40)
[0471D] Qui nullius aetatis legi videretur obnoxius, nunc enim juventutis vere pubescebat, nunc maturioris aevi facies seria loquebatur, nunc vultus senectutis sulcis videbatur arari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:2)
Sicut segetem nimia sternit ubertas, sic rami honerefranguntur, sic ad maturitatem non pervenit nimia fecunditas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 49:3)
sed ubi maturior aetas successerit, tamquam pubescentis lasciviae tempestate discussa, tranquillitatem refundi, et in quosdam portus quietos lassae animae navigium subducere?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:21)
Ergo si tamquam pubescens adolescat fides, quae defectum senescentis devotionis ableget, et spiritu ferveat, et congrua distinctione teneatur mensura legitimae divisionis, et assiduitas commendet gratiam;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:15)
Latro diem refugit quasi criminis testem, lucem adulter erubescit quasi adulterii consciam, parricida terrarum fecunditatem fugit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:14)
Secuturo enim diluvio non debuit aestimari defuisse gratiam fecunditatis illi generationi, quam diluvia absorbuerunt:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 2:4)
Sic et in posterioribus invenies, quod secuturam Aegypti sterilitatem praecessit totidem annorum fecunditas (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 2:7)
Quid igitur superest, nisi ut turbinibus excitis occurramus, subcrescentis rabiem belli, antequam pubescat validius, celeritatis remediis oppressuri?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 14:1)
Coroni quoque montis altissimi partem habitantes occiduam, frumentariis agris affluunt et vinariis, pingui fecunditate laetissimi, et fluminibus fontiumque venis liquidis locupletes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 29:1)
Denique post huius modi vindicata complura, Hilarinum aurigam convictum atque confessum, vixdum pubescentem filium suum venefico tradidisse, docendum secretiora quaedam legibus interdicta, ut nullo conscio adminiculis iuvaretur internis, capitali animadversione damnavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION