라틴어 문장 검색

Labant humana ac fluunt neque ulla pars vitae nostrae tam obnoxia aut tenera est quam quae maxime placet, ideoque felicissimis optanda mors est, quia in tanta inconstantia turbaque rerum nihil nisi quod praeterit certum est.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 130:6)
Gaudenti superest adhuc, quod optet, Felix purpura tertiusque consul.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVI3)
tibi quamquam et origo niteret et felix species multumque optanda maritis, ex te maior honos, unum novisse cubile, unum secretis agitare sub ossibus ignem, illum nec Phrygius vitiasset raptor amorem Dulichiive proci nec qui fraternus adulter casta Mycenaeo conubia polluit auro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam27)
Hunc timeat casum, qui se non fulsit amico, Nec dare uult felix, quam miser optat opem.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et apro et tauro et asello 18:9)
Et posteaquam illa cupere destiti, tu quidem perseverante benivolentia salvum me esse cupiebas salute mortali et ea rerum prosperitate felicem, quam mundus optare consuevit.
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 2:1)
quis me uno vivit felicior, aut magis hac res optandas vita dicere quis poterit?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1075)
vivite felices 'vivite' modo bene optantis est, non, ut in bucolicis, male dicentis, ut vivite silvae, id est perite.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4931)
Felix, qui viridi fidens, Optate, iuventa durabis quaecumque vias vallumque subibis, forsan et ipse latus - sic numina principis adsint - cinctus et unanimi comes indefessus amici, quo Pylades ex more pius, quo Dardana gessit bella Menoetiades.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii61)
tunc te felicem dicet pia turba deorum, optabunt artes et sibi quisque tuas.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 1017)
" At felicem illum homines et divitem vocant et consequi optant, quantum ille possidet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 17:1)
Felix auriferae colone terrae, Rectorem vacuo sinu remittes Optabisque moras, et exeuntem Udo Dalmata gaudio sequeris.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXVIII2)
Hanc pariter vidit, pariter Calydonius heros optavit renuente deo flammasque latentes hausit et "o felix, siquem dignabitur" inquit "ista virum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 31:9)
Quis est ille tam felix, qui cum dederit impatientiae manus statum suum mutare non optet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:20)
quod autem ait 'Aeacidae telo' vult ostendere feliciorem Hectorem, cui contigerit ab Achille perire, quod ipse optaverit ei congressus, sicut in V. Neptunus Veneri loquitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 997)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Opto, domine, et hunc natalem et plurimos alios quam felicissimos agas aeternaque laude florentem virtutis tuae gloriam ... quam incolumis et fortis aliis super alia operibus augebis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 881)

SEARCH

MENU NAVIGATION