라틴어 문장 검색

Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis.
사도들에게는 그 이야기가 헛소리처럼 여겨졌다. 그래서 사도들은 그 여자들의 말을 믿지 않았다. (불가타 성경, 루카 복음서, 24장11)
Quos ferociter inclamantes aggrediuntur, sagitta perforantes trans caput et latus et viscera, universos, ut lupi oves, laniantes et fuga dispergentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 106:3)
In risu et deliramento verba et querimonias hujus rex Corrozan accepit, leviter in aures misit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 8:1)
sed subito decem millia Turcorum [0646D] ab insidiis surgentes, arcu et sagittis ferociter eis in faciem occurrerunt, graviter eos assilientes, et sagittis figentes, donec tota manus in fugam versa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:16)
Nunc, ut institui, proficiscar ad omnia Aemiliani huiusce deliramenta orsus ab eo, quod ad suspicionem magiae quasi ualidissimum in principio dici animaduertisti, nonnulla me piscium genera per quosdam piscatores pretio quaesisse.
(아풀레이우스, 변명 27:1)
sed Marsyas, quod stultitiae maximum specimen, non intellegens se deridiculo haberi, priusquam tibias occiperet inflare, prius de se et Apolline quaedam deliramenta barbare effuttiuit, laudans sese, quod erat et coma relicinus et barba squalidus et pectore hirsutus et arte tibicen et fortuna egenus:
(아풀레이우스, 플로리다 3:10)
Daubeneius eos ferociter admodum adortus est, ita ut fortuna eius dei periclitaretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 32:9)
Qui autem cum Iuda erant, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus et machinis organicis temporibus Iosue praecipitavit Iericho, irruerunt ferociter muris
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장15)
Iudaeis vero, qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: " Ne ita ferociter et barbare disperdas, sed honorem tribue praehonoratae diei cum sanctificatione ab eo, qui universa conspicit ",
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장2)
- Verba uncis seclusa deliramentis astrologiae referta, ab aliquo sciolo ad marginem inepte scripta, ineptius in textum a librariis recepta sunt;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).72)
Casperius centurio in eam legationem delectus apud oppidum Nisibin, septem et triginta milibus passuum a Tigranocerta distantem, adit regem et mandata ferociter edidit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 5장4)
Haec ferociter iactando, postquam immissis lictoribus Valens coercere seditionem coeptabat, ipsum invadunt, saxa iaciunt, fugientem sequuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장1)
haec ferociter locutus, postquam perstare in perfidia Classicum Tutoremque videt, verso itinere Novaesium concedit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 57장11)
Iam ad teli iactum pervenerant, cum Persarum equites ferociter in laevum cornu hostium invecti sunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 2:1)
Tum Persae clam ore sublato, qualem victores solent edere, ferociter in hostem quasi ubique profligatum incurrerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION