라틴어 문장 검색

Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel; caverant enim Philisthim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam.
그 당시 이스라엘 온 땅에는 대장장이가 한 명도 없었다. 필리스티아인들이 히브리인들에게 칼이나 창을 만들지 말라고 하였기 때문이다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 13장19)
Faber ferrarius securim operatur in prunis et in malleis format illam et polit eam in brachio fortitudinis suae; esurit et deficit, non bibit aquam et lassescit.
철공이 연장을 잡고 숯불에 달구어 작업을 한다. 망치로 두드려 그것을 만들면서 힘센 팔로 작업을 한다. 그러면 그는 허기져서 힘을 잃고 물을 마시지 못하여 지쳐 버린다. (불가타 성경, 이사야서, 44장12)
vestīmenta exuit et in armāriō posuit.
옷을 벗고 옷장에 두었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Marcus Quīntum ad balnea dūcit17)
sed ubi armārium aperuit, nihil inerat;
그러나 옷장을 열었을 때, 그 안엔 아무것도 없었다; (옥스포드 라틴 코스 2권, Marcus Quīntum ad balnea dūcit22)
Per me etiam tibi memorialis ancillatur potentia, quae in suae recordationis armario, nobilem censum scientiae thesaurizat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:15)
Si in affectuoso mentis affectu colligere, et in pectoris armario thesaurizare velles quod dicerem, tuae dubitationis labyrinthum evolverem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:3)
penes quem [0476B] stellantis elocutionis astra lucescunt, penes quem examinatoris consilii locatur armarium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:10)
Igitur post hanc victoriam Christianorum, quae in [0604B] mense Septembri ipso vespere Nativitatis beatae Dei genitricis Mariae accepta est, crastino sole exorte, quidam Gallorum adhuc viventes et incolumes cum rege suo rursus armari properant, suspicati adhuc bellum a gentilibus ingruere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 137:1)
Haec Adramytenum Andriscum, in fullonio natum, ad Pseudophilippi nomen evexit, et Persei legitimum filium artem ferrariam ob quaerendum docuit victum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 31:1)
Tuditanus autem somno diu prohibitum atque ita vita privatum refert, idque ubi Romae cognitum est, nobilissimos Poenorum captivos liberis Reguli a senatu deditos et ab his in armario muricibus praefixo destitutos eademque insomnia cruciatos interisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IV 5:1)
armaria;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:18)
Si inveniatur vena ferri et rivuli ad molendina ferraria idonea, ferrum e mercibus quaestuosis est in regionibus sylvosis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:30)
Labuntur gemini fontes, hic dulcis, amarus alter, et infusis corrumpunt mella venenis, unde Cupidineas armari fama sagittas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:40)
Othoni tamen armari plebem nuntiabatur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 40장4)
Interim barbari inpedimenta turbaverant caesisque plerisque custodum captivi vinculis ruptis, quidquid obvium erat, quo armari possent, arripiunt et adgregati suorum equitibus Macedonas ancipiti circumventos malo invadunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION