라틴어 문장 검색

quem cum digito demonstraret et ille respiceret, aversum ferro transfixit priusque, quam quisquam posset succurrere, interfecit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 11장 5:1)
Ceno domi quotiens, nisi te, Charopine, vocavi, Protinus ingentes sunt inimicitiae, Meque potes stricto medium transfigere ferro, Si nostrum sine te scis caluisse focum.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, L1)
Ut primum sonipes transfixus pectora ferro In caput effusi calcavit membra regentis;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:42)
Gallis magno ad pugnam erat impedimento quod pluribus eorum scutis uno ictu pilorum transfixis et conligatis, cum ferrum se inflexisset, neque evellere neque sinistra impedita satis commode pugnare poterant,
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 25장3)
ferrum autem tres longum habebat pedes, ut cum armis transfigere corpus posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 82:1)
procul inde omnibus abire iussis cultrum stringit et super lectum stans ferro intento, nisi in quae ipse concepisset verba iuraret se patris eius accusandi causa concilium plebis nunquam habiturum, se eum extemplo transfixurum minatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 44:1)
Iacebant itaque plurimi transfixi letaliter, remedia mortis compendio postulantes, alii semineces, labente iam spiritu, lucis usuram oculis morientibus inquirebant, quorundam capita discissa trabalibus telis, et pendentia iugulis cohaerebant, pars per limosum et lubricum solum, in sociorum cruore relapsi, intactis ferro corporibus, acervis superruentium obruti necabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 53:1)
Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui.
쇠는 쇠로 다듬어지고 사람은 이웃의 얼굴로 다듬어진다. (불가타 성경, 잠언, 27장17)
Numquid frangitur ferro ferrum aquilonis et aes?
누가 쇠를, 곧 북녘에서 오는 쇠와 청동을 꺾을 수 있겠느냐? (불가타 성경, 예레미야서, 15장12)
Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain Noema.
칠라도 투발 카인을 낳았는데, 그는 구리와 쇠로 된 온갖 도구를 만드는 이였다. 그리고 투발 카인의 누이는 나아마였다. (불가타 성경, 창세기, 4장22)
et conteram superbiam duritiae vestrae. Daboque caelum vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam.
그리하여 나는 너희가 자랑하는 그 힘을 꺾어 버리겠다. 나는 너희 하늘을 쇠처럼, 너희 땅을 구리처럼 만들겠다. (불가타 성경, 레위기, 26장19)
Aurum et argentum et aes et ferrum et stannum et plumbum,
금, 은, 구리, 철, 주석, 납 등 (불가타 성경, 민수기, 31장22)
Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit, qui percussus est, reus erit homicidii et ipse morietur.
그러나 누가 쇠 연장으로 남을 쳐서 죽게 하였으면, 그는 살인자다. 살인자는 사형을 받아야 한다. (불가타 성경, 민수기, 35장16)
ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium abundantia perfrueris; cuius lapides ferrum sunt, et de montibus eius aeris metalla fodiuntur;
그곳은 너희가 모자람 없이 양식을 먹을 수 있고, 아쉬울 것이 하나도 없는 땅이며, 돌이 곧 쇠이고, 산에서는 구리를 캐낼 수 있는 땅이다. (불가타 성경, 신명기, 8장9)
sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et in succisione lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit et occiderit, hic ad unam supradictarum urbium confugiet et vivet;
자기 이웃과 함께 나무를 베러 숲으로 가서, 나무를 찍으려고 손에 도끼를 잡고 휘두르다가 도끼날이 자루에서 빠져나가 이웃을 치는 바람에 그 이웃을 죽게 한 자는, 그 성읍들 가운데 한 곳으로 피신하면 살 수 있다. (불가타 성경, 신명기, 19장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION