라틴어 문장 검색

Postremo quoniam incultis praestare videmus culta loca et manibus melioris reddere fetus, esse videlicet in terris primordia rerum quae nos fecundas vertentes vomere glebas terraique solum subigentes cimus ad ortus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 9:2)
Si quando dixit: "Variae erunt mercedes tuae", pariebant omnes oves varios fetus. Quando vero e contrario ait: "Striata quaeque accipies pro mercede", omnes greges striata pepererunt.
장인이 ‘얼룩진 것들이 자네 품삯이네.’ 하면, 양들과 염소들이 모두 얼룩진 새끼들만 낳고, ‘줄쳐진 것들이 자네 품삯이네.’ 하면, 양들과 염소들이 모두 줄쳐진 새끼들만 낳았소. (불가타 성경, 창세기, 31장8)
Rursumque concepto fetu, natum filium nominavit Onan.
그 여자는 또 임신하여 아들을 낳고 그 이름을 오난이라 하였다. (불가타 성경, 창세기, 38장4)
Sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis.
너희는 소나 양을 그 새끼와 함께 같은 날에 잡아서는 안 된다. (불가타 성경, 레위기, 22장28)
Halitum meum exhorruit uxor mea, et fetui filiis uteri mei.
내 입김은 아내에게 메스껍고 내 몸의 자식들에게도 나는 악취를 풍긴다네. (불가타 성경, 욥기, 19장17)
Bos eorum concepit et non abortivit, vacca peperit et non est privata fetu suo.
그들의 수소는 영락없이 새끼를 배게 하고 그들의 암소는 유산하는 일 없이 새끼를 낳지. (불가타 성경, 욥기, 21장10)
Dulces erunt ei glebae vallis, et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles.
계곡의 흙더미는 그를 부드럽게 덮어 주지. 모든 사람이 그의 뒤를 따르고 그를 앞서 간 자들도 무수하다네. (불가타 성경, 욥기, 21장33)
Locus sapphiri lapides eius, et glebae illius aurum.
그곳의 돌은 청옥의 자리 흙가루는 금을 품고 있다네. (불가타 성경, 욥기, 28장6)
quando funditur pulvis in solidum, et glebae compinguntur?
먼지가 덩어리로 굳어지고 흙덩이들이 서로 달라붙을 때에 말이다. (불가타 성경, 욥기, 38장38)
Numquid alligabis taurum ferum ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te?
너는 밧줄로 들소를 고랑에다 맬 수 있느냐? 그것이 네 뒤를 따라 골짜기를 갈겠느냐? (불가타 성경, 욥기, 39장10)
Sulcos eius irrigans, glebas eius complanans imbribus emollis eam, benedicis germini eius.
그 고랑에 물을 대시고 두둑을 고르시며 비로 부드럽게 하시어 새싹들에게 강복하십니다. (불가타 성경, 시편, 65장11)
Adhuc terram non fecerat et campos et initium glebae orbis terrae.
그분께서 땅과 들을, 누리의 첫 흙을 만드시기 전이다. (불가타 성경, 잠언, 8장26)
Expedit magis ursae occurrere, raptis fetibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.
새끼 잃은 암곰과 마주칠지언정 미련함을 고집하는 바보는 만나지 마라. (불가타 성경, 잠언, 17장12)
dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas.
그대의 이는 털을 깎으려고 세척장에서 올라오는 양 떼 같다오. 모두 쌍둥이를 낳아 새끼를 잃은 것이 하나도 없구려. (불가타 성경, 아가, 4장2)
Dentes tui sicut grex ovium, quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis.
그대의 이는 세척장에서 올라오는 어미 양 떼 같다오. 모두 쌍둥이를 낳아 새끼를 잃은 것이 하나도 없구려. (불가타 성경, 아가, 6장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION