라틴어 문장 검색

raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam illius.
악이 그의 이성을 변질시키거나 거짓이 그의 영혼을 기만하지 못하도록 들어 올려진 것이다. (불가타 성경, 지혜서, 4장11)
quam sine fictione didici et sine invidia communico; divitias illius non abscondo.
나는 욕심 없이 배웠으니 아낌없이 나누어 주고 지혜가 지닌 많은 재산을 감추지 않는다. (불가타 성경, 지혜서, 7장13)
Et omnia commixta sunt: sanguis et homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et periurium,
모든 것이 뒤엉켜 있다. 유혈과 살인, 도둑질과 사기, 부패, 불신, 폭동, 위증 (불가타 성경, 지혜서, 14장25)
Cum autem venena mentis, et contagia corporeae obscenitatis sensum omnem, vigoremque confundunt;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:12)
sed, quocumque die sepelieris matrem tuam circa me, eodem die noli manere in finibus eius. Video enim quia multa iniquitas est in illa, et fictio multa perficitur in illa, et non confunduntur. Vide, fili, quae fecit Nadab Achicaro, qui eum nutrivit. Nonne vivus deductus est in terram?
(불가타 성경, 토빗기, 14장10)
que nichil aliud est quam fictio rethorica musicaque poita.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 45:3)
Eadem circa Mercurium sub alia fabula fictio est, cum inter superos et inferos deos administer ac nuntius aestimatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 11:1)
Esse autem draconem inter praecipua solis argumenta etiam nominis fictione monstratur, quod sit nuncupatus ἀπὸ τοῦ δέρκειν, id est videre.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 3:1)
unde etiam lupanaria 'lustra' dicimus, ubi habitant lupae, id est meretrices, dictae ab obscenitatis et odoris similitudine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6472)
Alter est, si tempore fit, ut si remisso animo, gravissimo homine dignus, alter ne libero quidem, si rerum turpitudini adhibetur verborum obscenitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:3)
Itaque nec actio rerum illarum aperta petulantia vacat nec orationis obscenitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 163:5)
mimorum est enim et ethologorum, si nimia est imitatio, sicut obscenitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 242:10)
praestet idem ingenuitatem et ruborem suum verborum turpitudine et rerum obscenitate vitanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 242:12)
quartum, obscenitas, non solum non foro digna, sed vix convivio liberorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 252:4)
nam si quod sit in obscenitate flagitium, id aut in re esse aut in verbo ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION