라틴어 문장 검색

non enim hoc loco de ingeniis aut de orationibus nostris sed de specie figuraque quaeritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 78:2)
Detur angulus indefinite parvus PSQ, & ob datos omnes angulos dabitur specie figura SPQRT.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 60:1)
Item symmetria est ex ipsius operis membris conveniens consensus ex partibusque separatis ad universae figurae speciem ratae partis responsus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장17)
Ergo si ita natura composuit corpus hominis, uti proportionibus membra ad summam figurationem eius respondeant, cum causa constituisse videntur antiqui, ut etiam in operum perfectionibus singulorum membrorum ad universam figurae speciem habeant commensus exactionem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장14)
An glaciem gerat in specie reddatque figuram Cristalli perdatque suum liquor ipse liquorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:10)
Pax, amor, virtus, regimen, potestas, Ordo, lex, finis, via, dux, origo, Vita, lux, splendor, species, figura [0447C] Regula mundi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:2)
Pugnatrix natio et formidanda post Parthos, quibus vincitur solis, regiones inhabitans ad speciem quadratae figurae formatas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 28:1)
Amplitudo cornuum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus differt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 28장5)
quapropter luna necesse est, quandoquidem claram speciem certamque figuram praebet, ut est oris extremis cumque notata, quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 22:6)
portentum atque monstrum certissimum est esse aliquem humana specie et figura qui tantum immanitate bestias vicerit ut, propter quos hanc suavissimam lucem aspexerit, eos indignissime luce privarit, cum etiam feras inter sese partus atque educatio et natura ipsa conciliet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 4:4)
In hoc legato vestro - dant enim animum ad loquendum libere ultimae miseriae - nec hominis quicquam est, patres conscripti, praeter figuram et speciem neque Romani civis praeter habitum vestitumque et sonum Latinae linguae:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 235:1)
nam cum praestantissumam naturam, vel quia beata est vel quia sempiterna, convenire videatur eandem esse pulcherrimam, quae conpositio membrorum, quae conformatio liniamentorum, quae figura, quae species humana potest esse pulchrior?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 47:1)
Ex qua mea disputatione forsitan occurrat illud, si paene innumerabiles sint quasi formae figuraeque dicendi, specie dispares, genere laudabiles, non posse ea, quae inter se discrepant, eisdem praeceptis atque una institutione formari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 34:2)
quid enim est maius quam, cum tanta sit inter oratores bonos dissimilitudo, iudicare quae sit optima species et quasi figura dicendi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 2:1)
Ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti solibus aetheriis altoque recanduit aestu, edidit innumeras species, partimque figuras rettulit antiquas, partim nova monstra creavit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION