라틴어 문장 검색

Hi bipertiti per utramque mundi plagam Halani, quorum gentes varias nunc recensere non refert, licet dirempti spatiis longis, per pagos (ut Nomades) vagantur immensos, aevi tamen progressu, ad unum concessere vocabulum, et summatim omnes Halani cognominantur, ob mores et modum efferatum vivendi, eandemque armaturam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 17:1)
Romani conversa signa bipertito intulerunt: prima et secunda acies, ut victis ac submotis resisteret, tertia, ut venientes sustineret.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 25장7)
At hostes, posteaquam ex nocturno fremitu vigiliisque de profectione eorum senserunt, collocatis insidiis bipertito in silvis opportuno atque occulto loco a milibus passuum circiter duobus Romanorum adventum exspectabant,
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 32장1)
et est status finitivus non tam dicendo 'abesse', quam 'reliquisse'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 684)
Quae autem virtute fidem faciunt ea bipertita sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 2:5)
ex altero autem genere, quod erat bipertitum, unum est de eodem et alio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 3:1)
Hi cernuntur bipertito, et natura et instituto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 23장 4:2)
quia ex his apparet, illud coniectura, hoc finitione quaerendum, atque in eo pars utraque insistit, erit quaestio coniecturalis vel finitivi status.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 88:4)
Archedemus coniecturalem et finitivum, exclusa qualitate, quia sic de ea quaeri existimabat, quid esset iniquum, quid iniustum, quid dicto audientem non esse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 114:2)
sed haec reliqua Apollodorus duo vult esse, qualitatem et de nomine, id est finitivam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 119:3)
status finitivus, quid sit filius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 185:6)
quia vero interim et propositio non egeat rationis et adsumptio probationis, nonnunquam etiam complexione opus non sit, et quadripertitam et tripertitam et bipertitam quoque fieri posse ratiocinationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 354:3)
sed hic etiamsi videri potest finitiva, tamen quia de finitione non ambigitur, iudicatio est qualitatis atque ad eum potius status reducenda, ad cuius forte quidem venimus mentionem, sed erat ordine proximus locus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 163:4)
ita se quodammodo bipertitae litis forma confundit,ut propositio sua quem actionis ordinem propugnatura, quem sit impugnatura, non noverit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Petronio suo salutem 1:2)
interea necessitatem praefati portitoris insinuo, quem traxit isto negotii oborti bipertita condicio, siquidem hac definitione perrexit, ut aut ineat litem aut adeat hereditatem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Petronio suo salutem 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION