라틴어 문장 검색

anxius, cum accusatores quaesitoresque subditivos sibi , ex eisdem foveis cerneret emergentes, quae clam palamve agitabantur occultis Constantium litteris edocebat, implorans subsidia, quorum metu tumor notissimus Caesaris exhalaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 1:2)
Qui dum itineribus properat magnis, attentissima cura Procopius in dies agitabatur et noctes, subditivos quosdam ostentans, qui astutia confidenti, partim ab Oriente, alii e Gallis se venisse et Valentinianum obisse fingentes, cuncta patere novo et favorabili principi, memorabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 3:1)
VERE ac diserte Caecilius hoc in Subditivo scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IX 2:1)
namque Britannicum fratrem, quod se post adoptionem Ahenobarbum ex consuetudine salutasset, ut subditiuum apud patrem arguere conatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 7장 1:4)
et est status finitivus non tam dicendo 'abesse', quam 'reliquisse'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 684)
quia ex his apparet, illud coniectura, hoc finitione quaerendum, atque in eo pars utraque insistit, erit quaestio coniecturalis vel finitivi status.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 88:4)
Archedemus coniecturalem et finitivum, exclusa qualitate, quia sic de ea quaeri existimabat, quid esset iniquum, quid iniustum, quid dicto audientem non esse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 114:2)
sed haec reliqua Apollodorus duo vult esse, qualitatem et de nomine, id est finitivam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 119:3)
status finitivus, quid sit filius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 185:6)
sed hic etiamsi videri potest finitiva, tamen quia de finitione non ambigitur, iudicatio est qualitatis atque ad eum potius status reducenda, ad cuius forte quidem venimus mentionem, sed erat ordine proximus locus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 163:4)
Amphitruo subditivos eccum exit foras cum Alcumena uxore usuraria.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 223)
nam quod de illo subditivo Sosia mirum nimis, certe de istoc Amphitruone iam alterum mirum est magis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2420)
&1.2.34 neque haud subditiva gloria oppidum arbitror.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 118)

SEARCH

MENU NAVIGATION