라틴어 문장 검색

Filia patri est abscondita vigilia, et sollicitudo eius aufert somnum: in adulescentia sua, ne forte adulta efficiatur, viro nuptum locata, ne odibilis fiat;
딸은 그 아버지에게 은근한 걱정거리여서 그에 대한 염려로 아버지가 잠을 못 이룬다. 어릴 때는 혼기를 놓칠까, 시집가면 미움 받을까 걱정한다. (불가타 성경, 집회서, 42장9)
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, vel, In nomine sanctae et individuae Trinitatis, ut videlicet divinam potentiam et sapientiam seu benignitatem commemorando quaecunque Deus efficiat, egregie fieri demonstremus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:3)
efficitur igitur fato fieri, quaecumque fiant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 32:3)
Ipsi homines ingeniosi atque acutissimi quae a nobis fieri viderant ea sollertia efficiebant ut nostri illorum opera imitati viderentur, et sua sponte multa reperiebant unoque tempore et nostras munitiones infestabant et suas defendebant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 3:2)
Eas enim veteres illi, quibus omnia fato fieri videbantur, vi effici et necessitate dicebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 58:2)
Effice, ut quomodo fiat intellegam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 8:3)
Inter haec unus ex illis bacchatur effusius ac de imis praecordiis anhelitus crebros referens, velut numinis divino spiritu repletus, simulabat sauciam vecordiam, prorsus quasi deum praesentia soleant homines non sui fieri me liores sed debiles effici vel aegroti.
(아풀레이우스, 변신, 8권 15:5)
ita fit ut ne ignem quidem efficere possitis aeternum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 36:10)
Quid est aliud nolle moneri a Iove nisi efficere, ut aut ne fieri possit auspicium aut, si fiat, videri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 114:1)
quid est aliud nolle moneri a Iove nisi efficere ut, aut ne fieri possit auspicium, aut, si fiat, videri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 114:1)
Et quid prodest dispergere dando pauperibus et pauperem fieri, cum anima misera superbior efficiatur divitias contemnendo, quam fuerat possidendo?
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 6:7)
item plumbum, quod est lentissimum et gravissimum, si in vase conlocatum fuerit et in eo acetum suffusum, id autem opertum et oblitum erit, efficietur, uti plumbum dissolvatur et fiat cerussa.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장75)
Periculum enim est, ne per hujusmodi opera artis, quae videntur velut summitates quaedam et fastigia industriae humanae, reddatur intellectus attonitus et ligatus et quasi maleficiatus quoad illa, ita ut cum aliis consuescere non possit, sed cogitet nihil ejus generis fieri posse nisi eadem via qua illa effecta sunt, accedente tantummode diligentia majore et praeparatione magis accurata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 308:1)
At ista effecta magica (quantum adhuc conjicimus) fiunt tribus modis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:7)
Atque etiam ubi calidum efficitur per approximationem calidi, hoc ipsum non fit ex forma calidi, sed omnino pendet a natura altiore et magis communi; viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 222:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION