라틴어 문장 검색

et stabilis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem meam, et thronus tuus erit firmus iugiter ".
너의 집안과 나라가 네 앞에서 영원히 굳건해지고, 네 왕좌가 영원히 튼튼하게 될 것이다.’” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 7장16)
Firma stabiles foedere terras.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 48:1)
quae eximia plerisque et praeclara videntur, parva ducere eaque ratione stabili firmaque contemnere fortis animi magnique ducendum est, et ea, quae videntur acerba, quae multa et varia in hominum vita fortunaque versantur, ita ferre, ut nihil a statu naturae discedas, nihil a dignitate sapientis, robusti animi est magnaeque constantiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 88:5)
Dolor nos admonet fidei servitium pro bono communi semper esse spei servitium, quae in futurum prospicit, dum scimus tantum a Deo, ex futuro quod de Iesu resuscitato venit, nostram societatem firma stabiliaque fundamenta invenire posse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 111:1)
idque omen auguriumque ita acceptum est, non motam Termini sedem unumque eum deorum non evocatum sacratis sibi finibus firma stabiliaque cuncta portendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 560:1)
inventus que fuerit liber cum discretione, patiens in correptione, firmus et stabilis in dilectione;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:4)
Addidit etiam illic supportatoria immobilia esse, quod sanctorum statio stabilis et firma sit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 2:7)
Multum sane de quorundam neque paucorum fide firma et stabili gratulamur, qui ex occasione legum ipsarum ad Christianam religionem vel catholicam pacem conversi sunt, pro quorum salute sempiterna nos in hac temporali etiam periclitari delectat.
(아우구스티누스, 편지들, 25. (A. D. 408 Epist. XCVII) Domino Eximio et Merito Praestantissimo Multumque In Christi Caritate Honorando Filio Olympio Augustinus In Domino salutem 4:1)
propriam perpetuam, stabilem, firmam, ut propriamque dicabo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 856)
contemplor inde loci liquidas pilatasque aetheris oras, cum firmas et stabiles significaret et quasi pilis fultas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 12112)
'proprium' sane veteres perpetuum, stabile, firmum dicebant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 312)
sunt igitur firmi et stabiles et constantes eligendi, cuius generis est magna penuria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 79:4)
quis enim confidit semper sibi illud stabile et firmum permansurum, quod fragile et caducum sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 112:4)
ad altiora quaedam et magnificentiora, mihi crede, Torquate, nati sumus, nec id ex animi solum partibus, in quibus inest memoria rerum innumerabilium, in te quidem infinita, inest coniectura consequentium non multum a divinatione differens, inest moderator cupiditatis pudor, inest ad humanam societatem iustitiae fida custodia, inest in perpetiendis laboribus adeundisque periculis firma et stabilis doloris mortisque contemptio - ergo haec in animis, tu autem etiam membra ipsa sensusque considera, qui tibi, ut reliquae corporis partes, non comites solum virtutum, sed ministri etiam videbuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 146:1)
negarine ullo modo possit quemquam stabili et firmo et magno animo, quem fortem virum dicimus, effici posse, nisi constitutum sit non esse malum dolorem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 37:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION