라틴어 문장 검색

tunc fiscella leui detexta est uimine iunci, raraque per nexus est uia facta sero.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 39)
Vel fiscellam texe iunco vel canistrum lentis plecte viminibus, satiatur humus, areolae aequo limite dividantur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:9)
Cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice; posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis,
그러나 더 숨겨 둘 수가 없게 되자, 왕골 상자를 가져다 역청과 송진을 바르고, 그 안에 아기를 뉘어 강가 갈대 사이에 놓아두었다. (불가타 성경, 탈출기, 2장3)
Ecce autem descendebat filia pharaonis, ut lavaretur in flumine, et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis; et allatam
마침 파라오의 딸이 목욕하러 강으로 내려왔다. 시녀들은 강가를 거닐고 있었는데, 공주가 갈대 사이에 있는 상자를 보고, 여종 하나를 보내어 그것을 가져오게 하였다. (불가타 성경, 탈출기, 2장5)
Unde quamplurimi, quibus naves defecerant, junctura lignorum et copulatione viminum transire certabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:9)
Sed a Pincenariis, qui Bulgariam inhabitabant, plurimi in ipsa lignorum et viminum copulatione fluctuantes sine gubernaculo, et a societate interdum divisi, sagittis confixi interierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:10)
Ubi congerie lignorum composita, et plurima viminum copulatione [0414A] facta, eumdem fluvium trajecerunt, assidue rege cum validissima manu equitum a sinistris gradiente una cum Baldewino et caeteris obsidibus, quousque ad locum, qui dicitur Francavilla, perventum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 12:6)
Caetera multitudo, copulatione lignorum et viminum, fluminis alveum superaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 12:11)
vimina et virgulta plurima allata sunt, quibus crates consertae, coriis equinis et taurinis ac camelorum [0540A] opertae sunt, ne facile hostili incendio machina cremaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 6:4)
Tum defensores animo praestantes et viribus, per propugnacula ciliciis undique laxius pansis, quae telorum impetus cohiberent, obtecti scutis vimine firmissimo textis et crudorum tergorum densitate vestitis, validissime resistebant, ferrea nimirum facie omni:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 10:1)
Contra haec Persae obiecerunt instructas cataphractorum equitum turmas, ita confertas, ut lamminis cohaerenter aptati corporum flexus, splendore praestringerent occursantes obtutus, operimentis scorteis equorum multitudine omni defensa, quorum in subsidiis manipuli locati sunt peditum, contecti scutis oblongis et curvis, quae texta vimine et coriis crudis gestantes densius se commovebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 8:1)
Arboreum zonat stipulis et uimine truncum, In stipulam docto dirigit ore facem.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et aquila 15:3)
reliquum corpus navium viminibus contextum coriis integebatur.
(카이사르, 내란기, 1권 54:3)
vimina materiamque comportari iubet.
(카이사르, 내란기, 2권 1:9)
Sed tanti erant antiquitus in oppido omnium rerum ad bellum apparatus tantaque multitudo tormentorum, ut eorum vim nullae contextae viminibus vineae sustinere possent.
(카이사르, 내란기, 2권 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION