라틴어 문장 검색

In filia pervicaci firma custodiam, ne, inventa occasione, utatur sibi.
우아한 아내는 남편을 즐겁게 하고 사려 깊은 아내는 남편의 뼈를 살찌운다. (불가타 성경, 집회서, 26장13)
Quod audiens pater eius, vir religiosus admodum, cui erat Aelfgarus vocabulum, exhorruit facinus flagitiosissimum, ac martyri gratias retulit, filiumque a se removit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 19:4)
De quo sublimis est sententia Apostoli dicentis, quod non solum ii qui flagitiosa agunt, sed etiam qui ea approbant, digni morte sunt (Rom.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 5:5)
quia melius est cognoscere quomodo innocentes salventur, quam quomodo crucientur flagitiosi.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:30)
quoniam quo flagitiosa propenderint, eo inclinant caetera.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 3:7)
Quo non contentus, magister peditum ignavus et gloriarum Iuliani pervicax obtrectator, sciens se id contra utilitatem Romanae rei iussisse - hoc enim cum argueretur, Cella confessus est - relatione fefellit Constantium, finxitque hos eosdem tribunos, ad sollicitandos milites quos duxerat per speciem venisse negotii publici;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 7:1)
Sollertiae vero circa rem publicam usquam digredientis, nemo eum vel obtrectator pervicax incusabit, illud contemplans, quod maius pretium operae foret in coercendis verius limite barbaris quam pellendis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 1:2)
Sed Maximinus in omne avidus nefas, et genuinos mitigare nequiens flatus, quibus praefecturae accesserat tumor, increpabat Aequitium, per Illyricum eo tempore magistrum armorum, ut pervicacem et desidem, necdum opere, quod maturari dispositum est, consummate:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 3:1)
Quartum atque postremum est genus impudens, pervicax et indoctum, eorum qui cum immature a litterariis eruperint ludis, per angulos civitatum discurrunt, mimiambos non causarum remediis congrua commentantes, fores divitum deterendo, cenarum ciborumque aucupantes delicias exquisitas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 14:1)
Verum mox post calamitosa dispendia res in integrum sunt restitutae, hac gratia, quod nondum vitae mollitie sobria vetustas infecta nec ambitiosis mensis nec flagitiosis quaestibus inhiabat, sed unanimanti ardore, summi et infimi inter se congruentes, ad speciosam pro re publica mortem tamquam ad portum aliquem tranquillum properabant et placidum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 14:1)
"Quid tale, domina, deliquit tuus filius ut animo pervicaci voluptates illius impugnes, et quam ille diligit tu quoque perdere gestias?"
(아풀레이우스, 변신, 5권253)
Sed illa Fortuna meis casibus pervicax tam opportunum latibulum misera celeritate praeversa novas instruxit insidias:
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:4)
Tunc clausis obseratisque super me foribus obsidebant locum, quoad sine ullo congressionis suae periculo pestilentiae letalis pervicaci rabie possessus ac peresus absumerer:
(아풀레이우스, 변신, 9권 2:5)
saeva, scaeva, virosa, ebriosa, pervicax, pertinax, in rapinis turpibus avara, in sumptibus foedis profusa, inimica fidei, hostis pudicitiae:
(아풀레이우스, 변신, 9권 14:4)
Quam foeditatem, si tantum flagitiosa et non etiam sacrilega esset, quibuscumque tolerantiae viribus sustentandam putaremus.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION