라틴어 문장 검색

Namque convena undique multitudine trepide coepta fundante, coactisque copiis multis, pro statu rei praesentis id aptius videbatur, ut ad imperatoris novelli, per ludibriosa auspicia virium accessu firmandi sensum ac voluntatem dux flexibilis verteretur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 25:1)
Contemplatus enim propositum principis, quaerendae undique pecuniae vias absque iustorum iniustorumque discretione scrutantis, errantem non reducebat ad aequitatis tramitem (ut saepe moderatores fecere tranquilli) sed ipse quoque flexibilem sequebatur atque transversum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 5:1)
Atque utinam, cum magna et dura quatiuntur, parva et flexibilia corrigantur.
(아우구스티누스, 편지들, 26. (A. D. 409 Epist. XCIX) Religiosissimae Atque In Christi Membris Merito Sancteque Laudabili Famulae Dei Italicae Augustinus In Domino salutem 3:3)
Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium squalor appellabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 25:1)
quae calefacta paululum in cineribus calidis fiunt flexibilia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 229:4)
Tum enim maxime sunt flexibiles et cerei.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:23)
Ipsa quoque squamosa sed nigra;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장420)
Ipsa quoque squamosa sed nigra;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 65:10)
ipsa quoque squamosa, sed nigra;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 77:7)
pendent vipereae squamosa pelle pharetrae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:138)
Sed utcunque fabricatum est, si semper influente gurgite riget, habere debet specus iuxta solum, eorumque alios simplices, et rectos, quo secedant squamosi greges, alios in cochleam retortos, nec nimis spatiosos, in quibus muraenae delitescant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 2:1)
quia si rabie vexantur, quod huic generi velut canino solet accidere, saepissime persequuntur squamosos, plurimosque mandendo consumunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 2:3)
Quis enim dubitat quicquid est ad Dei nutum esse flexibile, quo quidem facta, quo conservata, quo etiam gubernata sunt omnia?
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 26:2)
Ut autem aqua in areola digitum sequitur praecedentem, ita aetas mollis et tenera in utramque partem flexibilis est et, quocumque duxeris, trahitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:14)
Fortuna inmoderata in bono aeque atque in malo Si tibi erat libitum litterarum laudibus Floris cacumen nostrae famae frangere, Cur, cum vigebam membris praeviridantibus, Satisfacere populo et tali cum poteram viro, Non flexibilem me concurvasti ut carperes?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION