라틴어 문장 검색

aut similiter de motu voluntario in animalibus, a prima impressione imaginationis et continuatis nixibus spiritus usque ad flexiones et motus artuum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 16:4)
Adeo ut in fabrica universi motus viventium plerunque videatur expediri per quaterniones artuum sive flexionum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 285:3)
Lydia tam laxa est, equitis quam culus aheni, Quam celer arguto qui sonat aere trochus, Quam rota transmisso totiens inpacta petauro, Quam vetus a crassa calceus udus aqua, Quam quae rara vagos expectant retia turdos, Quam Pompeiano vela negata noto, Quam quae de pthisico lapsa est armilla cinaedo, Culcita Leuconico quam viduata suo, Quam veteres bracae Brittonis pauperis, et quam Turpe Ravennatis guttur onocrotali.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXI1)
Iste trochus pueris, at mihi cantus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXVIII Trochus3)
Cedat ut argutis obvia turba trochis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXIX Idem2)
Quanto molliores sunt et delicatiores in cantu flexiones et falsae voculae quam certae et severae!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 98:5)
est autem etiam in dicendo quidam cantus obscurior, non hic e Phrygia et Caria rhetorum epilogus paene canticum, sed ille quem significat Demosthenes et Aeschines, cum alter alteri obicit vocis flexiones;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장1)
trunco magis toto se ipse moderans et virili laterum flexione, bracchii proiectione in contentionibus, contractione in remissis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 2:10)
Trochus, cujus partes cohaerendo perpetuo retrahunt sese a motibus rectilineis, non cessat rotari nisi quatenus ab aere retardatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 3:2)
sunt illis celeresque pilae iaculumque trochique armaque et in gyros ire coactus equus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 77:4)
ecce canit formas alius laetusque pilarum, hic artem nandi praecipit, ille trochi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1216)
lusus equi nunc est, levibus nunc luditur armis, nunc pila, nunc celeri volvitur orbe trochus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 129)
nescit equo rudis haerere ingenuus puer venarique timet, ludere doctior, seu Graeco iubeas trocho seu malis vetita legibus alea, cum periura patris fides consortem socium fallat et hospites indignoque pecuniam heredi properet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2411)
ludere qui nescit, campestribus abstinet armis indoctusque pilae discive trochive quiescit, ne spissae risum tollant inpune coronae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:17)
nullae argutiae digitorum, non ad numerum articulus cadens, trunco magis toto se ipse moderans et virili laterum flexione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 269:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION