라틴어 문장 검색

Tu autem vis, ut non sint vacua sapientiae tuae opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas et, transeuntes fluctus per ratem, liberati sunt.
당신께서는 당신 지혜의 업적이 허사가 되는 것을 바라지 않으십니다. 그래서 사람들은 아주 조그마한 나뭇조각에 목숨을 내맡긴 채 뗏목을 타고 물결을 헤치며 무사히 바다를 건넙니다. (불가타 성경, 지혜서, 14장5)
Ecce iam ratem fluctus evertet, ecce iam amplexus amantium iratum dividet mare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:11)
qui secans fluctum rate singulari
(세네카, Troades 1057:1)
fluctibus dedimus ratem:
(세네카, 아가멤논 3:23)
si nauigare imperasses, per hibernos fluctus egissem ratem;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 12:6)
alto castrorum ex aggere Adrastus lactificos tenui captabat corde tumultus, quamquam aeger senio, sed agit miseranda-potestas invigilare malis, illum aereus undique clamor Thebanique urunt sonitus, et amara lacessit tibia, tum nimio voces marcore superbae incertaeque faces et iam male pervigil ignis, sic ubi per fluctus uno ratis obruta somno conticuit, pacique maris secura iuventus mandavere animas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권122)
Quid fragilem et sutilem ratem magnis committis fluctibus et grande periculum navigationis incertae securus ascendis?
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:20)
iamque omnis in astra itque reditque ratis, lapsoque reciproca fluctu
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 352:1)
Dispersa rate tristibus procellis Mersus fluctibus obrutusque ponto Ad votum Diodorus enatavit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XL2)
nec comites volucri contenta est vincere cursu, occupat egressas quamlibet ante rates, et pariter fluctus fert ac salientia longe aequora, nec saevis victa madescit aquis, illa, Corinthiacis primum mihi cognita Cenchreis, fida manet trepidae duxque comesque fugae, perque tot eventus et iniquis concita ventis aequora Palladio numine tuta fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 103)
Et haec ego non integris rate vel mercibus quasi ignaros fluctuum doctus nauta praemoneo, sed quasi nuper naufragio eiectus in litus timida navigaturis voce denuntio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:8)
Inde ratis trepidum, ventis et fluctibus impar, Flumineis vix tuta vadis, evexit in altum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:16)
angues orbibus geminis ferunt ad saxa fluctus, tumida quorum pectora rates ut altae lateribus spumas agunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:18)
vocibus Evander firmata mente parentis nave secat fluctus Hesperiarnque tenet, iamque ratem doctae monitu Carmentis in amnem egerat et Tuscis obvius ibat aquis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권280)
illic dura carent aequora fluctibus, et qua plena rates carbasa tenderent, intonsis teritur semita Sarmatis, stat pontus, vicibus mobilis annuis, navem nunc facilis nunc equitem pati.
(세네카, Hercules Furens 8:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION