라틴어 문장 검색

Jam coeli faciem tempestatesque futuras Conscia lympha monet, brumamque et frigora narrat.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:11)
Frangat Lyaei lympha superbiam, Bacchi furorem flumina temperent:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:3)
Dumque Romani nunc instant cedentibus, nunc ultro incessentes excipiunt, qui vehebant foculos repentes incurvi, prunas unius aggesti inseruere iuncturis ramis arborum diversarum, et iunco et manipulis constructi cannarum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 23:1)
paulatimque urente calore nimio venas, ut ne tangi quidem corpus eius posset, in modum foculi fervens, cum usus deficeret medelarum, ultimum spirans, deflebat exitium, mentisque sensu tum etiam integro, successorem suae potestatis statuisse dicitur Iulianum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 15장 2:3)
Feruntque (si iustum est credi), etiam ignem caelitus lapsum apud se sempiternis foculis custodiri, cuius portionem exiguam (ut faustam) praeisse quondam Asiaticis regibus dicunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 34:2)
"Miselle, quam procul a meo foculo discede."
(아풀레이우스, 변신, 2권 7:15)
Sed ille deterrimus ac temerarius puer hoc quoque suum nequissimum factum in me retorsit, gregariisque omnibus affirmavit me sponte vicinorum foculos transeuntem, titubanti gradu prolapsum, ignem ultroneum accersisse mihi, et arridens addidit:
(아풀레이우스, 변신, 7권 18:2)
illa foculum coram cum igni apponit, tris libros ex novem deurit et ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet regem interrogavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIX 6:1)
Cedo tuum pedem mi, lymphis flavis fulvum ut Pulverem Manibus isdem, quibus Ulixi saepe permulsi, abluam, Lassitudinemque minuam manuum mollitudine.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 14:2)
Tum demum phialam supra carbones ardentes in foculo collocavimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:14)
Eous rector consulque futurus pectebat dominae crines et saepe lavanti nudus in argento lympham gestabat alumnae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:67)
lympharum dominum nimium miraberis, hospes, inter dura viae balnea qui posuit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De balneis Quintianis quae in via posita erant2)
amissum lymphis reparant impune vigorem, pacaturque aegro luxuriante dolor
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus40)
Dum crystalla puer contingere lubrica gaudet et gelidum tenero pollice versat onus, vidit perspicuo deprensas marmore lymphas, dura quibus solis parcere novit hiems, et siccum relegens labris sitientibus orbem inrita quaesitis oscula fixit aquis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVIII)1)
inde salutato libatis Thybride lymphis excipiunt arcus operosaque semita vastis molibus et quidquid tantae praemittitur urbi.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:223)

SEARCH

MENU NAVIGATION